A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
113 sere vivit, quin ullo modo episcopale suum munus exercere, et gregis sibi commissi bono consulere possit. Insuper, Venerabiles Fratres, promulgata ab eodem Gubernio sunt decreta, quibus catholica Ecclesia, ejusque auctoritas, leges, ac disciplina proculcantur. Namque hisce decretis omnia pene Regularium utriusque sexus Ordinum Coenobia de medio sublata fuere, atque omnia eujusque Regularis Ordinis bona publico aerario adjudicata, et paucissimae Religiosae Familiae, quae adhuc supersunt, a suorum Summorum Moderatorum regimine abstractae, et Ordinariorum jurisdictioni subjectae, et universus Catholicus Clerus tum in Polonia, tum in Russiarum Imperio omnibus suis bonis vel ad Episcopos, vel ad Canonicorum Collegia, vel ad paroecias, vel ad ecclesiastica beneficia, vel ad quaelibet alia pia, et religiosa instituta pertinentibus spoliatur, et eorum - dem bonorum redditus publici aeris alieni administrationi committuntur. Atque eisdem decretis contra ecclesiasticas leges, contra supremam hujus Sanctae Sedis auctoritatem, et omnia jura statuitur nova catholici Cleri dispositio, nova in omnibus Dioecesibus eujusque Canonicorum Collegii existendi ratio, nova paroeciarum divisio, et Capitula Collegialium Ecclesiarum abolentur, et Episcoporum plane destruitur auctoritas, ac libertas , cum ipsi sine Gubernii consensu nullum parochum, nullum parochiarum administratorem, aut vicarium eligere possint. Ejusdem autem Gubernii decreto Camenecien- sis catholica Dioecesis suppressa, ac proprio adempta pastori cum Luceoriensis, et Zito- meriensis Dioecesium administratione fuit conjuncta. Legitimi Sandomirensis, et Craco- viensis praesertim Dioecesium Parochi ad Gubernii arbitrium de una ad aliam parochiam traducti, de proprio gradu deturbati, aliique in eorum locum suffecti. Plocensis vero Dioeceseos Seminarii aedes confiscatae fuere, et illius Episcopus Clericos Alumnos in coenobium olim Franciscalis Ordinis extra civitatis moenia transferre coactus, omnibus ecclesiasticis viris commeatus denegatus, ne ultra mille passuum spatium a propria residentia discedere, et inter se communicare possint. Illorum autem fidelium cum hac Apostolica Sede communicatio a Russico Gubernio tanta severitate est interdicta, ac omnino sublata, ut Nos maximo animi Nostri dolore haud amplius ullo modo possimus pro supremi Nostri Apostoliéi ministerii officio dilectam illam Dominici gregis partem juvare, ejusque spiritualibus indigentiis opem, auxiliumque ferre. Atque utinam ne veri sint tristes nuncii, qui nuper ad Nos pervenerunt, designatum nempe Chelmensem Episcopum , et Cathedralis illius Templi Canopeos majore ex parte ab eodem Gubernio in ignotas regiones fuisse amandatos. Nihil vero dicimus de assiduis eujusque generis insidiis , artibus, et conatibus, quibus idem Gubernium catholicae Ecclesiae filios ab ejus sinu abripere, eosque ad funestissimum schisma totis viribus pertrahere annititur, nihil de carceris, exilii, aliisque poenis, quibus Episcopi, sacrique Ecclesiae Ministri, Reli- giosique Viri, et catholici fideles suae religioni firmiter adhaerentes, et Ecclesiae jura propugnantes misere subjiciuntur. Quae omnia manifestius apparent ex accurata rerum omnium expositione, quam opportunis documentis munitam, ac typis editam Vobis quamprimum tradendam jussimus. Atque ita universus catholicus orbis agnoscet, quam diuturnum sit bellum a Russico Gubernio sanctissimae nostrae religioni illatum, ut ipsa in Poloniae Regno, et Russiarum Imperio penitus deleatur. Haud ignoramus, ex funestissima, et omnino damnanda 25*