A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

111 J¥r. ΪΙΧ Oommunico cum Y. Clero Dioecesis meae ambas allocutiones, quas in secreto, die 29. Octobris h. a. celebrato Consistorio habuit Sanctissimus Dominus Noster. In prima recenset persecutiones, quas Catholica Ecclesia patitur in Russia continuas, eoque di­rectas, ut vel nomen catholicum in illis deleatur regionibus. In altera queritur de malis, quibus in Italia incessanter divexant, et affligunt Ecclesiam illi, qui dominatum ibidem ad se pertraxerunt. In Russia bellum cum imbellibus Catholicis geritur internecinum, nisi Deus obstiterit non prius finiendum, quam si Catholici cum fide ipsam etiam nationa- lem indolem ejuraverint. Nota est persecutio, quae a Nerone usque Constantinum in Christianos exarsit. „Caesarem adorate" clamaverunt Gentiles civitatum moderatores, et quia Christiani, divina institutione formati, impio praecepto obedire detrectaverunt, ve- lut divinae et humanae Majestatis rei, velut rebelles et sacrilegi ad rogos et ensem, ad leones et metalla damnabantur. Qui nunc in Italia rerum potiuntur clamant „Statum civilem adorate" quem coelestis divinitatis jura ingressum esse, impiissime mentiuntur. Dominatoribus his civilis autonómia idem est, ac absoluta, a quocunque etiam divino jure emancipatio. Ipsi igitur Ecclesiam Catholicam, divinam nempe civium cum Pastoribus societatem negant. Jactant tamen novum libertatis aevum. Libertatis nomine cujuscunque nominis Sectarios ambabus ulnis amplectuntur, protegunt, ac fovent, solos Catholicos in sua religione angunt et torquent, juratam Summo Pontifici fidem acuta fronte perrumpunt, Ecclesiae leges dissolvunt, excommunicatione laetantur, Sacerdotes, excommunicationis societatem repellentes, exspoliant, in carceres vel exilia detrudunt, bona Ecclesiae et ordinum religiosorum vota abradunt, verbo in animas, in conscientias Catholicorum ferreo dominatu grassantur, nihil non agentes, ut Deo e societate civili expulso, Status nullo demum divino vel ecclesiastico jure teneatur, Ecclesia vero ipsa durius ac unquam servituti Status mancipetur. Quia vero moliminibus his fortissime se opponit ille, cui Christus Dominus agnorum et ovium suarum curam praecipue deman­davit, hinc illorum acerrimae irae in Romanum Pontificem, quo quippe Ecclesia coadu­natur et fulcitur, hinc in urbem Romam, in qua caput et cor magni Ecclesiae corporis residet, violentiae, fraudes et machinationes speciales, hinc illorum furor in Christi Vi­carium , qui divinam Ecclesiae majestatem, divinum jus, divinam autonómiám ac liber­tatem vindicat ac defendit, atque omni virium contentione impedire adnititur, quominus Sacerdotalis et regia potestas, suprema haec vitae civilis fundamenta, pro utriusque communi detrimento a se invicem separentur, et facilius ab hostibus oppugnentur. Oremus Deum, ut et mundi cursum pacifice nobis suo ordine dirigat et Ecclesiam tranquilla devotione laetari concedat. Jaurini, die 10. Novembris 1866. 25 Nr. 2984. Allocutiones Pontificiae de persecu­tione Eccle­siae Catholi­cae in Bussia et Italia.

Next

/
Oldalképek
Tartalom