A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

109 ΠΙ 8'ΙθΙθϋ Ar. ΧΤΊΙΙ. ]VCensis September, Primatibus Regni et Archi-Episcopis Strigoniensibus: Archi-Duci Carolo Ambrosio, Alexandro Cardinali Rudnay, Josepho Kopácsy, qui omnes praedicto mense saeculo defuncti sunt, fatalis, funestus accidit etiam Joanni Bapt. Cardinali Scitovszky de Nagy-Kér, Principi Primati et Archi-Episcopo, qui die 19. curr. ex apo- plectico ictu, quem die 30. Septembris persensit, ad aeternitatem evocatus est, postquam Sacramentis Ecclesiae rite munitus fuisset, et de rebus suis ultimae voluntatis tabulis disposuisset. Pie defunctum Eminentissimum Cardinalem Sacerdotem fuisse nomine et omine magnum, facta loquuntur, de quorum memoria nulla unquam posteritas conticescet. Ecclesiam Metropolitanam, ingentis molis, ab uno praedecessorum e fundamentis strui coeptam, et ab alio continuatam, ipse profusis in illam vix non nongentis florenorum millibus intus consummavit et dedicavit, imo extus quoque vix non ad apicem perduxit. Curavit, ut Seminarii Cleri junioris aedes, quae sive magnificentiam spectes, sive splen­dorem pares sibi non habent, exstruerentur, et ocyus destinationi suae redderentur. Voluit nempe, ut Ecclesiae suae germina, in ejus spem succrescentia, coram suis oculis educa­rentur et instituerentur. Canonissis de nostra Domina Quinque-Ecclesiis, S. Vincentii a •^aulo filiabus autem Strigonii domicilium ac dotem, unde ipsae, puellarum educatione ac institutione occupatae, commode sustentarentur, constituit. Gymnasium majus Tir- naviae bis centum millium florenorum summa, perennis dotis instar assignata, fundavit. In amplissimis Seminarii olim Tirnaviensis aedibus Convictum erexit ac instruxit adole- scentum, ad studia litteraria incubiturorum. Societatem illam celeberrimam, quam infinite pene dilaudant boni quique, atrociter vero dilacerant mali, adeo ut cum S. Bernardo in simili causa nescias, quid majorem ei existimationem conciliet, nempe „aut favor illorum, aut pavor istrorum“ (Serm. de S. Victor) Societatem Jesu intelligo, in Hungária, ubi olim florentissima erat, restituit; paucis vero abhinc mensibus religiosum S. Pauli primi Eremitae ordinem, a temporibus Josephi II. Imperatoris Regno extorrem, qui proprius est Hungáriáé ordo, in sua Archi-Dioecesi repristinavit, assignatis domo et dote in Eremo S. Crucis ad Strigonium. Synodos Provincialem ac Dioecesanam, saluberrimis conditis statutis, celebravit. Romam Petri Sedem, ac iccirco evangelicae veritatis ineluctabile propugnaculum, inclinata jam aetate ternis accessit vicibus. A. 1854, ut purpureum galerum sumeret, atque Hungarorum fidei de immaculato Deiparae Virginis conceptu testimonium redderet; a. 1858, ut Synodi provincialis abs se celebratae decreta ac sta­tuta irrefragabili Apostolicae Sedis judicio substerneret, denique a 1862, ut canonizationi Martyrum Japanensium et B. Michaelis de Sanctis Conf. solemniis cum tercentum Cardinalibus, Archi-Episcopis et Episcopis, e toto orbe confluentibus, interesset, suaque praesentia, suoque etiam voto contra raptores et usurpatores S. Romanae Ecclesiae provinciarum protestaretur. Salutare spiritualium exercitiorum institutum Clero populoque suo commendatum maxime voluit, ac in ambabus, quas ultimo rexit Ecclesiis, 24 Nr. 2841. Obitus Cardinalis Primatis et Archi-Episcopi Strigoniensis, pro quo decantanda Missa de Requiem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom