A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
8 quaeritur, utrum illi fundamento impetratae in prima aetatis classe immunitatis a militia, ad matrimonium contrahendum admitti possint, quamvis secundam aetatis classem nondum superaverint? Tenore b. Aulici sub 25. Novemb. 1865 Nr. 17735 editi, et isthuc a R. Lottali Consilio sub 29. Decembr. c. a. Nro. 92714 communicati Decreti, juvenes de quibus quaeritur, ad matrimonium admitti non possunt, nisi legitime constet, quod secuuda aetatis classis ad implendam obligationem militandi, respective ad se sistendum Commissioni scopo hoc coadunatae provocata non fuerit; quia instructionis circa redintegrationem c. r. exercitus editae §.27 dicitur immunitatem a militia in una aetatis classe obtentam valere dumtaxat pro unica illa vice, pro qua concedebatur. Itaque DD. Curati testimonium immunitatis, quod sibi ab hujusmodi juvenibus nupturientibus exhibetur, inspiciant, atque si in illo adnotatum non legerint, juvenes, ad secundam aetatis classem pertinentes ad se sistendum militiae provocatos non fuisse, a copulatione matrimoniali praedicti testimonii fundamento abstineant, juvenibus vero declarent, hujusmodi temporaneam nec nisi pro prima aetatis classe concessam immunitatem nihil ipsis opitulari, in ordine ad contrahendum ante superatam secundam aetatis classem matrimonium. Jaurini, die 21. Januarii 1866. Nro. 396. Ab officiosis, pecunia onustis, litteris posthac taxa dependenda est. Usque finem anni 1865 officiosae omnes epistolae, quas Ordinariatus ad Clerum et vicissim hic ad illum direxerat, a taxa postali immunes fuerunt, etiam si epistolis pecuniae in officio postae declaratae, inclusae fuissent Sub 2. Octobris praememorati anni nova publicata est pro totius Monarchiae ambitu postalis lex, vigorem 1-acurr. sortitura, per quam praedicta immunitas a taxa postali sublata est quoad omnes illas officiosas Cleri epistolas, quae pecuniis aut his aequivalentibus obligatorialibus litteris, in Officio postae declaratis onustae sunt. Officiosae epistolae sive correspondentiae Ordinariatus cum Clero et vicissim, nec non officiorum Yice-Archi-Diaconalium et parochialium inter se, quae aut nihil, aut nonnisi scripta, manu vel typo exarata, rationes, documenta, quin eorum valor in postae Officio indicetur, in se continent, immunitate a taxa postali e dispositione etiam novae legis gaudent. Novam hanc ordinationem cum eo ad notitiam Y. Cleri perfero, ut quoad fieri potuerit, officiosae pecuniae privata, secura tamen semper occasione ad Ordinariatum expediantur. Quodsi vero expeditio pecuniarum moram haud patiatur, taxa postalis, ab illo exigenda et in officio postae, ubi expeditio fit, perstringenda est, in cujus favorem fit expeditio, ac proinde taxam postalem dependant supplicantes pro gratia dispensationis in impedimentis vel bannis matrimonialibus, idque tanto magis quod in hac Dioecesi hoc titulo minimae desumantur taxae. Si benevola oblata horsum expedienda sint, taxa e collectis symbolis persolvatur, quemadmodum etiam si pecuniae e posthuma substantia Ecclesiasticorum isthuc transponantur, taxa postalis ex ipsa hac substautia desumi poterit. Ceterum usus hac etiam in re nos plura docebit Jaurini, die 21. Januarii 1866.