A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
105 In Puszta-Somorja filiali ad parochiam Szent-János pertinente possessione ludirectoris cum Notariatu conjuncta statio vacat, pro qua praesentibus concursus ea lege vulgatur, ut competere volentes supplices suos usque 15. Novembris h. a. D. Vice-Archi-DiaconQ et parocho oppidi Sz.-János exhibeant. Sunt autem stationis emolumenta sequentia: 1. Agrorum jugera 18, quorum medietatem communitas cultivat, aliam vero ipse ludirector; — hortorum 279 Q0; — in communi pascuo 4 jugera. 2. Siliginis metretae 8 (/2 a colonis; — ligni focalis org. 4. a communitate; — arundinis fasciculi 360 ab inquilinis; — et pro litaniis diebus Sabbati, 2 currus foeni a communitate. 3. In aere parato loco didactri 36 fl., et titulo redintegrationis congruae, a communitate 24 fl. a. v. 4. Pro sacris votivis a communitate 3 fl.; — a fundationibus pro missis 19 fl. e fisco Ecclesiae; — e stola circiter 30 fl. a. v. 5. Pro pulsu Campanarum et attractione horologii, ab inquilinis et subinqui- linis 10 fl. a. v. Lingua institutionis est hungarica; — ast in ludimagistro notitia etiam linguae germanicae requiritur, ob proles hujus labii, quae gratia addiscendi linguam patriam passim hanc scholam adeunt. Jaurini, die 16. Octobris 1866. Nr. 2734. Vacans in Puszta- Somorja ludirectoris statio concursui exponitur. Relationis super statu missionis Catholicae in Centrali Africa editae unum pro quolibet Vice-Archi-Diaconali Districtu exemplar cum eo isthic advolvitur, ut illud DD. Vice- Archi-Diaconi cum quolibet e districtualibus DD. Parochis et Cooperatoribus communicare, ac dein in archivo suo reponere velint. Jaurini, die 16. Octobris 1866. Nr. 2735. Relatio super statu Missionis in Centrali Africa. In Typographia Archi-Episcopali Agriensi impressi sunt, venuique prostant: 1. S. Scriptura n. e. in lingua hungarica cum notis, sensum illustrantibus. 2. Explanatio rituum et dierum festorum Ecclesiae Catholicae. 3. Explanatio epistolarum S. Pauli Apóst, in usum parochorum. Librorum horum pretium patet ex adjacenti praenumerationis folio, quod DD. Vice-Archi-Diaconi in districtu currentatum ad Cancellariam Dioecesani Officii remittere velint. Jaurini, die 16. Octobris 1866. Nr. 2736. Libri quipiam in Typographia Archi- episeopali Agriensi venales. Illustrissimus ac Reverendissimus D. Conradus Martin, Episcopus Paderbornensis concinnavit et typis vulgavit librum sub titulo: „Ein bischöfliches Wort an die Protestanten Deutschlands, zunächst an diejenigen meiner Dioezese über die zwischen uns bestehenden Controverspunkte, “ qui liber mox tertium procudi debuit, id quod illius praestantiam et utilitatem clare loquitur. Librum hunc alumni Seminarii mei majoris decursu proxime praeteriti anni scholastici in linguam hungaricam transtulerunt, et nunc cum venia Nr. 2738. Episcopi Paderbornensis liber: „Ein bischöfliches Wort“ in linguam hungaricam translatus commendatur.