A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
101 JVr. XVII. JLristis sane experientia docet, quod juventus innocentiae suae florem ante tempus deterat, nisi peculiari cura parentum, imprimis vero parochorum foveatur. Eo enim incredulorum nostri temporis diriguntur molimina, ut catholici populi, ac in specie juventutis mores peccatorum labe mature commaculentur; sciunt namque hoc pacto ipsi etiam incredulitati ostium apertum esse magnum et evidens, quandoquidem incredulitatis praecipuus fomes nunquam non fuerit sceleribus contaminata vita. His et similibus hostium religionis moliminibus pii ac zelo animarum perciti Pastores omni meliori modo occurrere satagant. Inter media pietatem et morum probitatem in populo fideli conservandi censentur etiam piae sodalitates, quarum unam pro juventute specialius erectam isthic ad notitiam DD. Curatorum perferre volui tanto magis, quod in hac quoque Dioecesi non desint Pastores animarum, qui erectionem hujusmodi piae congregationis optant, prout e protocollis mihi substratis districtualium Conferentiarum innotuit. Congregatio, de qua sermo est a Sanctissimo Corde Jesu nuncupatur, cujus scopus et indoles e subnexis patebunt, quemadmodum etiam regulae, in illius erectione et directione tenendae. P. Vincentius Basile e Societate Jesu, Missionarius Apostolicus Slavorum meridionalium, humiliter Sanctissimo supplicavit, ut piam quandam institutionem adpro- bare, atque aliquo spirituali thesauro ditare dignaretur. Ea est pia puellarum Societas, cui nomen est — Congregatio Filiarum Sacri Cordis Jesu — quae usu per quam utilis comprobata, eo dirigitur, ut Puellae inducantur ad ea pericula removenda, quae solent juventutem ad malum provocare, et ut innocentes perseverent ad illud usque tempus, quo nubent. Pro ipsa igitur pia Congregatione laudatus Missionarius sequentes gratias postulabat, nimirum: I. Indulgentiam plenariam die cooptationis in ipsam Congregationem, et die, quo nubunt cooptatae puellae. II. Indulgentiam trecentorum dierum, quoties vel mensili congregationi intersunt, vel peculiari modestia in vestibus utuntur, vel choreas, vigilias, aliosve congressus, periculis obnoxios, fugiunt. III. Ut supradictae indulgentiae, piis Fidelium defunctorum animabus possint applicari, et ipsa societas ubilibet, et per quemvis sacerdotem, assentiente loci Ordinario, possit institui. Ex Audientia Sanctissimi habita die 21. Septembris 1865. „Sanctissimus Dominus noster Pius Divina Providentia Papa IX., referente me infrascripto S. Congr. de Propaganda Fide Card. Praefecto, mature perpensis expositis, benigne probavit piam Sodalitatem de qua in precibus, instituendam tamen de consensu Ordinariorum; et quoad primam petitionem benigne annuit pro gratia, servatis de jure 23 Nr. 2732. Congregatio sive sodalitas S. Cordis Jesu, et regulae illam erigendi ac dirigendi.