A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
57 sacro tempore sufficienter ad eam praeparari possunt, a confessariis commutanda est in aliud quoddam opus pium, viribus et ingenio illorum attemperatum. Jejunium quod pro obtinenda praesentis Jubilaei gratia praescribitur, in feriam quartam, sextam et sabbatum defixum est; nec licet illud in alios praeter nominatos transfeiTe dies, nec in plures sejugare hebdomades; sed una eademque hebdomada illi satisfaciendum; id enim breve pontificium disertis verbis edicit. Rationabili subversante causa, ob quam jejunium determinatis diebus servari nequit, licebit confessario alios intra eamdem hebdomadem assignare. Quos lex jejunii ecclesiastici non stringit, ut sunt pueri, senes, morbo detenti, aut durioribus occupati laboribus, tenentur et ipsi jejunare ut Jubilaei participes fiant, aut certe commutationem in aliud opus salutare a confessario petere. Quod idem intelligendum de iis, qui secus facultatem nacti sunt diebus jejunii vescendi carnibus. 12) Denique ad lucrandum Jubilaeum praescribitur eleemosyna, quam omnes, etiam regulares et pauperes dare tenentur, quibus si nihil omnino suppetat quod largiantur, flagitanda est commutatio in aliud opus bonum. Apud religiosos vitam communem perfectam agentes, usu esse receptum scribit Ferraris, 13) ut monasterium vel conventus pro fratribus impendat eleemosynam; laudatque morem in praeclara Societate Jesu vigentem, in qua superiores locales dum Jubilaeum publicant simul indicant, curaturos se, ut e communibus collegii bonis eleemosyna pro omnibus erogetur. Mensura eleemosynae cum definiri nequeat, fortunis non minus quam caritati ac devotioni singulorum proportionata sit oportet. Haec sunt opera, queis tamquam totidem conditionibus, Christi in terris Vicarius reclusi a se thesauri caelestis dispensationem alligatam voluit. Pastorum itaque erit, haec qua verbis, qua exemplo proprio ita declarare commendareque, ut fideles ad ea alacriter arripienda et devote exsequenda exstimulentur, novum inde vitae christianae incrementum, et inaestimabile animarum lucrum reportaturi. Quum singulares Jubilaeo annexae sint praerogativae, certa nempe privilegia et facultates peculiares; atque in his potissimum ejus a quavis alia indulgentia plenaria discrimen consistat: 14) oppurtunum ducimus de his nonnulla, dirigendis confessariis inservitura, ex ipso brevi apostolico Arcano Dei consilio, paucis recolere. — Ac in primis quidem possunt moniales earumque novitiae, tempore hujus Jubilaei una dumtaxat vice, eligere sibi confessarium quemcumque, ad excipiendas monialium confessiones a Nobis approbatum. Eodem modo regularibus quoque cujuscumque ordinis ac instituti, in dioecesi nostra degentibus, liberum est confiteri sacerdoti tam saeculari quam regulari etiam alterius ordinis, ad personarum saecularium confessiones audiendas a Nobis pariter approbato; quamvis ex praescripto superiorum, vel suarum constitutionum extra propriam religionem peccata sua confiteri prohibeantur. 15) At vero amplissimae sunt facultates, quibus ad complanandam reconciliationis cum Deo viam, et facilius dissolvendas impietatum colligationes, paterna Summi Pontificis benignitas confessarios per tempus Jubilaei pollere voluit; earum praecipue sunt: **) Ferraris, v. Jubilaeum. Art. 3. n. 30. — l3) Loc. eit. n. 39. sq. — 14) Jubilaeus non differt ab indulgentia totali quoad proprium indulgentiae effectum; sed differt quoad varia privilegia seu favores qui in illo concedi solent in ordine ad consequendam istam indulgentiam, v. g. absolutio a casibus et censuris, commutatio votorum etc. Suarez, de sacram. disp. 50. sect. 4. Eumdem in sensum loquitur etiam Bened. XIV. in epist. encycl. Apostolica constitutio. §. 13. — 16) Bened. XIV. Epist. encycl. Inter praeteritos. §. 36.