A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

46 scata (si fas ita loqui) dignitas. „Cernat (catecheta) tamquam sub persona latentem, in exiguis corpusculis, divinae speciem originis, lineamenta caelestis cognationis, sanguinem Christi; in eisdem pretium crucis, jus regni, haereditatem aeternitatis contempletur: tum vero, quam non modo libenter, sed etiam ambitiose docendi munus exercebit!“ 36) Ceterum non est Nobis animus argumentum hoc latius persequi. Unum, quod vehementissime desideramus, atque a Vobis gnaviter praestitum iri confidimus, illud est, ut omni vestro zelo trahendis ad Christum parvulis impenso, de Ecclesia, deque humanitate bene mereri satagatis; atque ideo cum Benedicto XIV.37) „majori quo possu­mus studio Vos admonemus, ac per viscera misericordiae Dei nostri enixe obtestamur, ut pro injuncto Vobis pastoralis ministerii debito, praemissorum executioni strenuo con- stantique animo incumbatis: sedulo recogitantes, quidquid laboris, studii, ac vigilantiae in hunc scopum collatum fuerit, Deum omnium bonorum datorem uberi mercede retri- buturám. “ Jaurini, die 15. Martii 1865. Joannes m. p. Episcopus. 3,i) Jouvencius, de arte discendi et docendi. — 3") Constit. Etsi minime.

Next

/
Oldalképek
Tartalom