A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
39 JIV. V. Inter omnes muneris pastoralis functiones vix alia est, aut momento gravior, aut utilitate praestantior, quam recta populi christiani, ac tenerae imprimis juventutis in fidei morumque dogmatibus institutio; haec quippe, si non unum, at certe praecipuum maxi- meque accommodum est adminiculum, quo provida Dei benignitas homines ad primaevae originis suae nobilitatem excoli, ac potiundae aliquando beatae immortalitatis studiosos capacesque reddi voluit. Quapropter Ecclesia catholica missionis suae, quam divinitus nacta est, probe conscia, nullo non tempore suarum esse partium duxit, omnem in eo ponere industriam, ut fideles caelestis doctrinae pabulo enutriti, et veritatibus fidei sufficienter informati, in viam salutis dirigantur; qua in re eo semper usa est disciplinae temperamento, ut singulorum, quos erudiendos suscepit, facultatibus indigentiisque sese conformaret; atque adeo rudes adhuc aeque ac parvulos, summis dumtaxat religionis elementis imbuere, seu ut phrasi ab Apostolo usurpata, 1) et scriptoribus quoque ecclesiasticis familiari utamur, lacte nutrire, nec nisi obfirmatos jam in fide, ad penitiorem mysteriorum cognitionem adducere consuevit. Et primis quidem Ecclesiae saeculis mos obtinuit, ut catechumenis, antequam civitati christianae adscriberentur, brevis credendorum complexus, id est, symbolum, quod a Patribus2) regula fidei, a Tertulliano3) sola immobilis et irreformabilis regula fidei appellatur, viva voce traderetur memoriae mandandum; unde S. Augustinus ait: „Est autem fides catholica in symbolo nota fidelibus, memoriaeque mandata, quantum res passa est brevitate sermonis, ut incipientibus atque lactentibus, paucis verbis credendum constitueretur, quod proficientibus, et ad divinam doctrinam surgentibus multis verbis exponendo esset perficiendum.“ 4) Neque enim tum permissum fuit symbolum litteris consignare, ut constat ex Ruffino qui testatur: „Idcirco haec non scribi chartulis neque membranis, sed retineri cordibus tradiderunt, ut certum esset neminem haec ex lectione, quae interdum pervenire etiam ad infideles solet, sed ex Apostolorum traditione didicisse.“5) Huc spectat quod S. Hieronymus adversus Joannis Hierosolymitani errores disserens scribit: „In symbolo fidei et spei nostrae, quod ab Apostolis traditum non scribitur in charta et atramento, sed in tabulis cordis carnalibus, post confessionem Trinitatis et unitatem Ecclesiae, omne christiani dogmatis, carnis resurrectione concluditur.“6) Idem colligitur ex S. Petri Chrysologi ad suos adhortatione: „Accepturi ergo symbolum . . . pectora parate non chartam, sensum acuite non calamum, et audita non atramento, sed spiritu ministrante describite.“ Simulque rationem rei assignat: „Ne profanus arbiter, ne improbus, quod dilaceret, discussor inveniat; et fiat ad contemnentis et ignorantis ruinam, quod confitenti et credenti donatum est ad salutem.“ 7) Interim prima illa institutio nequaquam sola symboli traditione absolvebatur; immo vero ei pro captu et conditione discentium, opportunam quoque accessisse declarationem, cum res ipsa loquitur, tum Nr. 1000. Catechismus in Concilio Provinciali Strigon. a. 1858 apj>roba- tns ac praescriptus in scholis ele- mentaribus et cateehetieis institutionibus posthac exclusive adhibendus. ’) 1 Cor. 3, 2. — 2) S. Augustin, de Symbol, c. 1. S. Hieron. epist. 41 ad Marcellam. S. Leo Senn. 60. c. 2. — 3) De veland. virgin. c. 1. — 4) De eatechizand. rudib. e. 1. — 5) Exposit. symb. n. 2. — 6) Epist. 65. — 7) Serm. 58. qui est 2 de symb. 8