A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

1 Circulares Dioecesanae. Λ »·. I. 4‘ Grande non minus, quam arduum opus, ad quod nos Aeternus Princeps Pastorum assumpsit, pascendi gregem suum, exposcit a nobis, Venerabiles Fratres et Filii in Christo dilectissimi! ut semper prae oculis habeamus, quid praestare in nosmetipsos, quid in alios exercere debeamus. Imprimis meminerimus, cujus capitis membra simus, nempe Christi, quem prius fecisse et postea docuisse in s. Scripturis legimus; ut nimirum ea sanctitas vitae et morum integritas quam docere alios debemus, in nobis maxime eluceat. Meminerimus, nos esse lucem mundi, non sub modio, sed super candelabrum positam, esse sal terrae, per quos condiendi sunt ceteri. Attendamus hoc praecipue tempore uni­verso gregi, considerantes, quo studio et qua sollicitudine pastores terreni regant oves terrenas, quos labores, et quanta pericula indefessi subeant pro illis; ut eorum exemplo excitati nullis incommodis, nullis vigiliis, nullis laboribus parcentes, saluti ovium, nobis creditarum, tanto magis invigilemus, quanto plures sunt oves non corruptibilibus auro vel argento, sed pretioso Christi sanguine redemptae. Caveamus illis a lupis, hoc est a vitiis et a peccatis, quae militant adversus animam, ut boni pastores vitam quoque ipsam pro grege nostro, si opus fuerit, exponere parati, memores, hanc nobis provinciam ita fuisse demandatam, ut anima nostra pro illarum animabus sit futura. Summa vero haec est, Venerabiles Fratres et Filii, ut vocationem nostram animo repetentes, memine­rimus, nos Deo, cui servire regnare est, esse mancipatos. Agnoscamus dignitatem, et ordinis nostri praerogativam, genus electum, regale Sacerdotium, neque nosmet unquam ita abjiciamus, rebus terrenis dediti, ut aliis contemtibiles merito reddamur, sed nostra conversatio in coelis sit, et ea quae sunt Christi, omni studio quaeramus, satagentes fideliter per bona opera certam nostram vocationem et electionem facere, ut consumpta mortalitate, tandem aeternae beatitudinis a Domino proemia consequamur. Quod nobis omnibus concedat, qui est benedictus in saecula saeculorum. Jaurini, die 19. Januarii 1865. Nr. 250. Exhortatio ad pastoralem vi­gilantiam. * Reverendissimus D. Joannes Wagner, Cathed. Ecclesiae Jaurinensis Canonicus hono­rarius et Ecclesiae Kocsensis Parochus die 10. curr. anno aetatis 84, Sacerdocii 61, in eodem semper loco gesti parochialis officii 52 pientissime, ut semper vixit, e marasmo senili obiit, cujus animam solitis ad aram suffragiis commendo, pro beneficio autem parochiali juri patronatus Excellmi D. Nicolai C. Eszterházy obnoxio, quod tenuit, prae­sentibus concursum, usque finem mensis Februarii duraturum, publico. Nr. 251. Vacans per obitum Joannis Wagner paro­chia Kocsensis concursui ex­ponitur. Jaurini, die 19. Januarii 1865. 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom