A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

34 Nemo umquam ad perfectionem christianam pertingere potest, nisi ad eam per­venire magno cum ardore desideret. Desideria sunt velut elateres, quibus voluntas in­citatur, ut quod appetit, consequi etiam omni ope contendat; iis destituta, iners et lan­guida torpescit, nec umquam ad intendendos nervos movetur; immo ut observat Doctor Angelicus: „Desiderium facit quodammodo desiderantem aptum et paratum ad su­sceptionem desiderati.“ 60) Sane quorum nulla cupiditate ducimur, oblata licet, dedi­gnari solemus, nec nisi ea, quae anhelamus, ubi contingere datur, avide amplectimur, nobisque propria reddere festinamus. Unde mirum est, quantopere sancta desideria vo­luntatem exstimulent, inflamment, corroborent, et quasi animae sinum dilatando ingen­tium bonorum capacem efficiant. Id quod S. Augustinus apta plane similitudine decla­rat: „Desiderando capax efficeris, ut cum venerit quod videas, implearis. Sicut enim si velis implere aliquem sinum, et nosti quam magnum est quod dabitur, extendens sinum vel sacci, vel utris, vel alterius rei, nosti quantum missurus es: et si videas quia an­gustus est sinus, extendendo facis capaciorem: sic Deus differendo extendit desiderium, desiderando extendit animum, extendendo facit capacem. Desideremus ergo, fratres, quia implendi sumus.“ E quibus sanctus Doctor ulterius deducit, ferventium desideriorum ope, totam vitam christiani hominis continuum virtutum exercitium esse debere: „Haec est vita nostra, ut desiderando exerceamur.“ 61) Verum perfectionem non tantum desiderare, sed ei amplius in dies prove­hendae omni virium impendio insistere est necesse. Ecquis de obligatione continuo ad majora altioraque progrediendi ambigere possit, si modo perpendat, immensam esse viam, quae nobis decurrenda proposita sit, in qua quantumlibet longa spatia emensi fuerimus, semper adhuc infinitum est, quod superandum restat, quandoquidem terminus ipse Deus est, absolutissimum omnis virtutis ac beatitatis ideale, ad cujus similitudinem nos effingi excolique oporteat. Natura itaque perfectionis non fucatae id secum fert, ut nullis constringatur limitibus, sed ad certum evecta gradum, mox ad alium sublimiorem se pro- tendat. Justorum semita, quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem. 62) Itaque Venerabiles Fratres et Filii dilecti, sacratum Quadragesimae tempus ingressuri, saepe ac multum animo versate, quomodo Vos illud impendere deceat, ut ex saluberrimo hoc Ecclesiae catholicae instituto, maxima in Vos utilitas redundet. Ab amicitia mundi, quae inimica est Deo, retrahendus est animus; et hostis domesticus, quem imis haerentem medullis circumferimus, continuo mortificationis studio prosternen­dus. „Moriendum est mundo, ut Deo in sempiternum vivamus.“ 63) Moriendum peccato, ut vivamus justitiae. Felices, si hunc reportaverimus fructum, ut saeculo pariter et pec­cato mortui, ac in libertatem filiorum Dei asserti, exhibeamus nos in omnibus tamquam Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in jejuniis, in castitate, in longani­mitate, ... in caritate non ficta. 64) In reliquo, dum ea quae superioribus annis de observanda jejunii et abstinen­tiae quadragesimalis lege in Domino ordinavimus, porro quoque rata esse volumus, commendamus Vos Deo et Verbo gratiae ipsius, qui custodiat corda et intelligentias vestras, ut sitis perfecti, ad omne opus bonum instructi, radicati in fide et caritate Do­mini nostri Jesu Christi, cui gratiarum actio, laus et honor in saeculorum saecula. Datum Jaurini Dominica Septuagesimae, die 12. Februarii 1865. ____________ Joannes Episcopus. *°) Sum. 1. 2. qu. 12. art. 6. — 61) Tract. 4. iu 1 epist. Joann. — 6*) Prov. 4, 18., — S. August. Serm. 49 de temp. — 64) 2 Cor. 6, 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom