A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

17 SYLLABUS COMPLECTENS PRAECIPUOS NOSTRAE AETATIS ERRORES QUI NOTANTUR IN ALLOCUTIONIBUS CONSISTORIALIBUS IN ENCYCLICIS ALIISQUE APOSTOLICIS LITTERIS SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PAPAE IX. §· I Pantheismus, Naturalismus et Rationalismus absolutus. I. Nullum supremum, sapientissimum, providentissimumque Numen divinum exsistit ab hac rerum universitate distinctum, et Deus idem est ac rerum natura et iccirco immutationibus obnoxius, Deusque reapse fit in homine et mundo, atque omnia Deus sunt et ipsissimam Dei habent substantiam; ac una eademque res est Deus cum mundo, et proinde spiritus cum materia, necessitas cum libertate, verum cum falso, bonum cum malo, et justum cum injusto. Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862. II. Neganda est omnis Dei actio in homines et mundum. Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862. III Humana ratio, nullo prorsus Dei respectu habito, unicus est veri et falsi, boni et mali arbiter, sibi ipsi est lex et naturalibus suis viribus ad hominum ac populo­rum bonum curandum sufficit. Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862. IV. Omnes religionis veritates ex nativa humanae rationis vi derivant; hinc ratio est princeps norma qua homo cognitionem omnium cujuscumque generis veritatum assequi possit ac debeat. Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846. Epist. encycl. Singulari quidem 17 martii 1856. Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862. V. Divina revelatio est imperfecta et iccirco subjecta continuo et indefinito pro­gressui qui humanae rationis progressioni respondeat. Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846. Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862. VI. Christi fides humanae refragatur rationi; divinaque revelatio non solum nihil prodest, verum etiam nocet hominis perfectioni. Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846. Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

Next

/
Oldalképek
Tartalom