A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

39 JVr. VI. S. Mater Ecclesia Catholica et Apostolica hodierna die maximo, quo potest, cum jubilo paschale Alleluja cecinit, dum gloriosissimae Resurrectionis Domini Nostri Jesu Christi solemnia recolit: ut nempe ob collatum, quod nunquam condigne aestimando sumus, Redemptionis nostrae beneficium nos et ad sanctam laetitiam animet, et ad laudes Deo . . . . 'T.U1T' Salvatori nostro jugiter decantandas excitet. Quo igitur etiam Vos, VV. FF. et FF. una cum grege mihi et Vobis credito, gloriosissimum hoc canticum in sanctitate et justitia decantare valeatis, atque laudibus Dei corde, ore et opere promovendis sic intendatis, ut quondam ad nuptias agni immaculati, qui abstulit peccata mundi, intromitti merea­mini, ipse tribuat, qui pascha nostrum immolatus est Christus, cui cum Patre et Spiritu Sancto sit gloria, laus et honor in sempiterna secula Arnen. Jaurini, die 27. Martii 1864. Nr. 1117. Paschalia vota Antistitis Dioecesani. Per mortem vacat statio ludimagistri in Gfönyü, pro qua hisce concursus usque finem Aprilis hujus anni duraturus cum eo indicitur, ut qui illam obtinere cupiverint, suppli­cem suum libellum, debitis instructum documentis D. Vice-Archi-Diacono et Parocho Nagy-Ecsensi exhibeant. Sunt autem ludimagistri Gönyüensis proventus sequentes: 1. Agrorum catastralium jugera 43’/2, unde communitas colit 36 jugera. 2. A singulo pari conjugum dimidia posoniensis metreta siliginis, sive 64 metr­3. Duo currus foeni. 4. Lignorum focalium 4 orgiae. 5. In aere parato 75 fi. a. v., et pro intertenendo subdocente 60 fi. a. v. 6. Pro schola dominicali 20 fl. a. v. 7. Bubulae carnis centenarius, salis 50 et candelarum 12 librae. 8. E stola 10, e fundatis missis 4 fl. 85 xr. a. v. Jaurini, die 30. Martii 1864. In Pinnyéd, pago filiali ad parochiam suburbii L. R. Civitatis Jaurinensis ad SS. Sal­vatorem pertinente, ludirector obiit, in cujus vicem novus nominandus est ludirector, cujus simul notarii emolumenta erunt sequentia: Pro munere notarii annue 105 fi. Ager 5 metretarum poson. ;h. Pratum, cujus proventus amqyuus 40 fl. Libera pascuatio pro 2 vaccis., 1 orgia ligni. ^ _ yianaianfl A quovis scholari 2 crucigeri, per hebdom. 20 fl. 80 xr. Pro pulsu campanae 3 fl. 14 xr. Hortus domesticus. Qui competere voluerint, ad supplicem suum D. Praeposito, Canonico et scho­larum Superiori Dioecesano Inspectori Fabiano Hauszer, usque finem futuri mensis Aprilis exhibendum invientur. Jaurini, die 30. Martii 1864. Nr. 1119. In Pinnyéd vacans ludimagistri officium ope concursus complendum. 8 Nr. 1118. In Gönyü vacans statio ludirectoris concursui exponitur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom