A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

„Apostolicam Sedem innumeris relationibus esse consultam, et per diversarum quemad­modum vetus consuetudo poscebat appellationem causarum, aut retractata aut confirmata esse judicia." 8) Quamquam autem Pontifices Romani pro summa, qua vi divinitus insti­tuti primatus pollent auctoritate, in decidendis controversiis ordinandisque rebus Eccle­siae ex plenitudine suae potestatis suoque nomine quovis tempore egerint; ut id innu­merae propemodum litterae eorum apostolicae sive bullae indubitatum faciunt: nihilo­minus tamen saepe, accumulata praesertim negotiorum mole, aut causae momento ita poscente, alios quoque velut adjutores consiliarios ve, quibuscum in commune delibera­rent, adhibendos putaverunt. At interim tum etiam, ubi Cardinales aut Episcopos in consortium curarum adsciscere illis visum est, non semper eumdem observatum fuisse modum comperimus. Etenim prioribus undecim saeculis ad graviora expedienda Eccle­siae negotia solebant Pontifices Concilia Romae cogere, in quibus delatas ad se omnis generis causas discutiebant finiebantque. Quam haec concilia fuerint frequentia, ex anti­quitatis christianae monumentis, ac potissimum ex amplissimis collectionibus, in quibus eorum acta decretaque consignata prostant, satis elucet. Sic vergente ad finem saeculo secundo, Victor Concilium collegit, quod in lite de celebrando paschate legem sanxit. Sub Cornelio in Concilio Romano Novatiani a sacrorum communione praecisi; et in altero sub eodem, decretum Concilii Carthaginensis de relapsis confirmatum. Sub Ste- phano I. decisa in Concilio Romano controversia de baptismo haereticorum. Sub Sixto II. successore Stephani, damnata haeresis Sabellii et Noeti. Sub Siricio canones conditi disciplinares. A Damaso contra serpentes ea aetate errores fidei catholicae infestos, qua- tuor Romae Concilia, totidem a Leone M. in causa haereseos nestrorianae et eutycliianae habita fuerunt. Concilium a Gelasio convocatum inde est memorabile, quod in eo decre­tum de canone librorum veteris et novi Testamenti fuerit promulgatum; atque ut pluri­ma alia, quae ex ordine recensere non vacat, praetereamus, saeculo nono et duobus sequentibus crebriora fere quam ante celebrata fuisse a Pontificibus Concilia deprehen­dimus: nam a Nicolao I. decem, a Leone IX. quinque, a Gregorio VII. decem indicta servataque sunt Romae Concilia. Acciti porro ad synodales hos congressus fuerunt im­primis Episcopi suburbicarii, qui Pontifici sacras functiones peragenti constanter aderant, eumque in totius etiam Ecclesiae administratione adjuvabant; tum alii quoque Episcopi non tantum Italiae, sed et longe dissitarum regionum, quos tali occasione Romae ver­sari contigit; ac tandem presbyteri et diaconi Cardinales, seu majores selectioresque e clero, qui Ecclesiae romanae ejusque Praesidi, tamquam cardini, ut loquitur Leo IX.,9) quo cetera moventur, vicinius adhaerebant, et unum veluti corpus cum eo constituebant. 10) Immo quandoque universus clerus romanus ad consultationes ejusmodi conciliares admissus videtur. Ita legitur Nicolaus II. in palatio lateranensi celebrasse Concilium „considentibus et astantibus coram Papa Domino Nicolao, quam plurimis Episcopis, religiosis abbatibus ac reliquorum ordinum clericis." il) Neque tamen arbi­trandum est, negotia Ecclesiae a Summis Pontificibus semper et unice in Conciliis fuisse tractata; non enim desunt vestigia susceptarum citra Concilii convocationem cum solis presbyteris et diaconis romanae Ecclesiae consultationum. Siricius saeculo quarto Jovi­8) S. Leonis M. epist. 10. ad Episcopos provinc. Viennens. — ®) Epist. 1. c. 23. — I0) Etymologiam et vim nominis Cardinalis egregie illustravit Marius Lupus ap. Bouix, Traet. de Curia rom. part. 1. pag. 24. sq.— u) Analecta Juris pontif. 15 livrais. coi. 2232.

Next

/
Oldalképek
Tartalom