A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

26 Nr. 901. Stephani Klárik, Süttörensis parochi mors, et concursus pro beneficio, quod tenuit. Nr. 902. Relationes de mixtis matrimoniis, conversioni­bus item et apostasiis de hinc evoluto anno civili exhibendae. Nr. 903. Influxus, qui competit politicis ma­gistratibus in eligendis ludirectoribus, qui simul notarii sunt locorum. Stephanus Klárik, parochus Süttörensis et prosynodalis Examinator die 24. Februarii hujus anni aetatis anno 63 pie, ut vixit, supremum diem obiit, cujus animam piis ad aram suffragiis commendo, simulque vacans parochiale beneficium Süttörense, juri patro­natus Pauli Principis Eszterházy obnoxium, concursui usque 20. Aprilis hujus anni duraturo expono. Jaurini, die 7. Martii 1864. A principio anni 1865 in politica etiam status publici administratione annum sic dictum civilem introducendum fore sub 18. Februarii hujus anni Nr. 3915 significat R. L. Con­silium, unaque disponit, ut posthac relationes quoque illuc exhibendae, nominatim de mixtis matrimoniis, item de conversionibus ad fidem catholicam vel defectionibus ab illa, denique de numero Cleri tam secularis quam regularis evoluto anno civili eorsum sub­sternantur. Cui dispositioni ut satisfieri queat, DD. Curatos provoco, ut praeattactas relationes mox evoluto anno civili conficiant, et via concernentium Officiorum Vice- Archi-Diaconalium tempestive isthuc transponant. Jaurini, die 7. Martii 1864. Circa influxum politicorum magistratuum in eligendis ludirectoribus, qui simul notarii sunt locorum, R. L. Consilium ope Intimati, ddto 6. Decembris 1863. Nr. 56188 exarati sequentia declaravit et disposuit: 1. Vult praelaudatum Dicasterium, ut duo haec officia ubique ab invicem separentur, ac iccirco Ordinariatus et politicos magistratus provocat, ut studia sua viresque eo dirigant quo separatio haec in effectum deducatur. 2. Ubi se­paratio locum habere nequit, ibi ludirector simul notarius deligatur cum influxu politici magistratus et communitatis, nec non praepositorum rei scholaris, non deligatur autem vel proponatur e numero competentium, nisi qui utriusque officii partibus bene explen­dis par sit. In notarium nunquam potest deligi alter, quam de quo constat, quod ab Ordinario in ludirectorem nominandus sit, si quidem munus notariale muneri ludirecto- rali velut majoris momenti subordinari debeat. 3. Conjunctio muneris notarialis cum officio ludirectoris non potest concedi aut tolerari, nisi tantum in illis locis, in quibus scholarium prolium numerus quinquagenarium non excedit, ubi proinde ludimagister haud multa notarialia agenda horis ab institutione scholastica vacuis, diebus item sic dictis recreationum commode expedire potest. 4. Circa amotionem ab Officio notariorum, qui simul ludimagistri sunt, valent normae de amotione in genere ludirectorum perlatae. 5. In electionem ludirectorum, qui simul notarii non sunt, politicis magistratibus nullus influxus competit. Jaurini, die 7. Martii 1864. Joannes m. p. Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom