A Győri Püspökség Körlevelei, 1864

Tartalomjegyzék

19 rari velle in subjecto incapaci." Quocirca illis dumtaxat mortuis suffragia sua et praeci­pue acceptabile Altaris sacrificium impendere consuevit, quos tamquam inserta sibi membra etiam post mortem in sancta secum communione perseverare novit. Unde S. Thomas Aquinas 53) docet: „ Sicut passio Christi prodest quidem omnibus, quantum ad sufficientiam, ad remissionem culpae et adeptionem gratiae et gloriae, sed effectum non habet nisi in illis, qui passioni Christi conjunguntur per fidem et caritatem: ita et hoc sacrificium, quod est memoriale dominicae passionis, non habet effectum nisi in illis, qui conjunguntur huic sacramento per fidem et caritatem. . . . Unde et in canone Missae non oratur pro his, qui sunt extra Ecclesiam." Equidem sacrificium Missae pro omnibus hominibus, etiam infidelibis, schisma­ticis, haereticis, immo et excommunicatis, dum in vivis agunt, posse offerri: sententia est doctorum omnium assensu probata, qui in ea firmanda tum exemplo nituntur oblati etiam in veteri Foedere pro gentilibus sacrificii;54) tum auctoritate potissimum S. Pauli,55) „obsecrationes, orationes, postulationes," pro omnibus hominibus fieri volentis. Suffra­gantur huic sententiae etiam Patres. Tertullianus 56) ait: „Sacrificamus pro salute impe­ratoris, sed Deo nostro et ipsius." Arnobius 57) ethnicos, quod loca, in quibus christiani rem sacram facturi conveniebant, diruerent, ita perstringit: „Cur immaniter conventicula dirui (meruerunt), in quibus summus oratur Deus, pax cunctis et venia postulatur, ma­gistratibus, exercitibus, regibus." Dionysius Alexandrinus apud Eusebium :58) „Huic (Deo), inquit, continuas preces offerimus pro imperio illorum (loquitur de imperatoribus Galieno et Valeriano), ut stabile et inconcussum permaneat." S. Athanasius 59) memorat, nomen imperatoris, licet haeretici, mediis in liturgiis recitatum fuisse. Rationem autem, cur pro infidelibus quoque offerri queat, ita explicat Suarez: 60) Sacrificium crucis oblatum fuit pro omnibus, etiam pro infidelibus; ergo etiam Missae sacrificium, quantum est ex se, potest pro eis offerri. Sicut enim illud fuit universale quoad sufficientiam: ita hoc debuit suo modo esse universale quoad efficaciam. Atque hoc ipsum videtur innuere S. Paulus; nam postquam dixisset, obsecrationes et orationes esse pro omnibus faciendas, quasi fundamentum praecepti declarans subdit: „Unus Mediator Dei et hominum homo Chri­stus Jesus, qui dedit redemtionem semetipsum pro omnibus." Iidem tamen theologi, qui sacrificium Missae pro infidelibus quoque ac haereticis offerri posse propugnant, una monere non intermittunt, illicitum atque a disciplina Ecclesiae alienum esse, ut illud in­fidelibus haereticisque directe applicetur, seu nominatim pro illis offeratur; cum spe­cialium, ut vocant, sacrificii fructuum participes ii tantum esse possint, qui communione Ecclesiae perfruuntur; id vero licite utiliterque cum Bellarmino 61) ajunt fieri posse, si Missae nihil addatur, sed ea per intentionem sacerdotis simpliciter pro conversione infi­delium etc. applicetur; cum id multi pii doctique viri faciant, nec ulla manifesta Eccle­siae prohibitio obstet. Consultius tamen putant, si directe pro exaltatione, unitate et pace Ecclesiae sacerdos offerre intendat. — Similiter salva privata cujusvis pietate, in publicis precibus pro infidelibus, haereticis, excommunicatis nominatim orare, a moribus ab­ludit Ecclesiae. Nam ut loquitur S. Thomas agens de excommunicatis: 62) „Suffragia Ecclesiae eis non prosunt, quae pro tota Ecclesia fiunt. Nec ex intentione Ecclesiae M) Summ. 3. qu. 79. art. 7. ad 2.— 54) Ut Esdr. 6. pro Dario; 1 Macch. 12. pro Spartanis; 2 Macch. 3. pro Heliodoro. — 55) 1 Tini. 2, 1. — 56) Lib. ad Scapul. c. 2. — 57) Lib. 4. adv. gent. — 59) Hist. eccles. lib. 7. c. 11.—59) Apolog_ ad Constantium. — ®°) L. cit. — 6I) De Miss. lib. 2. c. 6. — 6*) In IV. dist. 18. qu. 1. art. 1. ad 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom