A Győri Püspökség Körlevelei, 1864
Tartalomjegyzék
17 Nec vero est, cur hanc Ecclesiae disciplinam reprehendendam quisquam putet, quasi ea inhumana sit, aut aliarum confessionum asseclis injuriosa. Ecclesia namque, ut advertit Van Espen, 40) „numquam legitur prohibuisse cadavera mortuorum humari, sive terra cooperiri; sed ut summum vetuit quorumdam corpora in loco religioso cum ritu ecclesiastico sepeliri"; quod cum facit, naturae suae ac principiis conformiter agit. Etenim dum pio sepulturae officio defunctos suos prosequitur, publicum quodammodo perhibet testimonium, eos fidei caritatisque vinculo, ac sacrorum communione in vita sibi unitos fuisse: an ergo, quin ipsa secum pugnet suaeque desit conscientiae, solemnia funerum impendere iis potest, qui quoad vixerunt, ejus communionem aspernati, longe diversa sectabantur instituta? Dein Ecclesia catholica corpora suorum humando minime credit, omnem cum illis nexum interrumpi; immo fide certa tenet, mutuam bonorum spiritualium communicationem porro quoque persistere, seque illis non una ratione posse opitulari; huc enim ejus preces et caeremoniae omnes diriguntur. Id autem est, quod acatholici, si modo sibi constent, negant. Interim apertiora haec sunt, quam ut iis diutius insistere operae sit pretium. Exsequiarum vocabulo generatim omnes comprehenduntur orationes, caeremoniae ac functiones sacrae, quae ante sepulturam, tempore ipsius sepulturae, et proxime post illam pro defuncto fiunt; sensu tamen angustiore ac proprio, hoc nomine veniunt suffragia, ac imprimis sacrosanctum Altaris sacrificium, quod pro mortuo in nexu ad ejus sepulturam offertur. 41) Ecclesia nempe quos semel sinu suo suscepit fideles, etiam ubi hiuc discesserint, complecti pergit; et eos quidem, qui agone vitae feliciter perfuncti coronam justitiae sunt adepti, gestienti animo salutat et veneratur: quibus vero reatus adhuc poenae temporalis in statu expiationis luendus superest, precibus, votis, omnique bonorum operum genere succurrere satagit. „Neque enim, ut ait S. Augustinus,42) piorum animae mortuorum separantur ab Ecclesia, quae etiam nunc est regnum Christi. Alioquin nec ad altare Dei fieret eorum memoria in communione corporis Christi. . . . Cur enim fiunt ista, nisi quia fideles etiam defuncti, membra ejus sunt." Ut adeo Ecclesia his in terris militans videri possit, tamquam in medio constituta, alteram manum desiderio anhela ad fratres in caelo triumphantes attollere, alteram velut opem latura patientibus porrigere. Suffragia et oblationes pro his, qui vitam mortalem cum aeternitate commutaverunt, in Ecclesia inde ab ejus origine per omnem retro aetatem fieri consuevisse, alte- que semper animis orthodoxorum omnium haesisse illud S. Augustini: 43) „Defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur, vel eleemosynae in Ecclesia fiunt"; id enim vero ex traditione ab Apostolis ad nos usque derivata eliquatum est adeo, ut nec novatores saeculi sexti decimi ausi sint inficiari, satiusque duxerint sanctos Patres, doctrinae hujus testes, erroris insimulare. Et sane vix aliud est argumentum, quod aut pluribus, aut luculentioribus nitatur Patrum testimoniis, quam haec pro mortuis orandi consuetudo. Pervulgatum est Tertulliani effatum:44) „Oblationes pro defunctis, pro natalitiis, annua die facimus." Et quod alibi 45) de officio viduae fidelis erga maritum scribit: „Enimvero et pro anima ejus orat, et refrigerium interim adpostulat ei, et in prima resurrectione consortium et offert annuis diebus dor40) Jus ecclesiast. univers. P. 2. tit. 38. c. 6. — 4I) Binterim, DenkwürdigUeiten IV. 1. p. 435. — 42J De Civit. Dei lib. 20. c. 9. — 43) Enchirid. de fide, spe et carit, c. 110. — 44) De corona milit. c. 3. — 45) De monogamia c. 10.