A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
104 Nr. 2928. De privatis examinibus in scholis normalibus instituendis. R. Locumtenentiale Consilium ope Intimati dd. 2. Sept. h. a. Nr. 44,663 dimissi disposuit, significavitque: 1. Omnibus illis superioribus elementaribus sive normalibus scholis, quae ad exigentiam ministerialis dd. 23. Martii 1855. editi rescripti coordinatae sunt, jus competere ex objectis in scholis illis proponi solitis privatum examen instituendi eo cum effectu, ut qui sic examinati fuerint pueri penes obtentum testimonium ad gymnasia et scholas reales sine omni praevio isthic examine admitti debeant. 2. Scholares, qui tres classes elementares publice frequentaverunt, et absolverunt, ad privatum examen ex objectis quartae Classis normalis subeundum admitti non posse, nisi impetrato eatenus per ipsorum parentes aut scholares- R. Locumtenentialis Consilii consensu. Jaurini, die 9. Octobris 1863. Nr. 2929. Fraenumeratio pro S. Sermonibus Caroli Husiár. D. Carolus Huszár, Secretarius episcopalis Albae-Regiae, alterum typis vulgare cupit cyclum sacrorum sermonum, pretium operis patet e foliis praenumerationis, e quibus pro singulo Vice-Archidiaconali Districtu unftm Circularibus his litteris adjacet, quod DD. Vice-Archidiaconi ad quamlibet Districtus sui parochiam expedire ac demum horsum remittere velint. Jaurini, die 9. Octobris 1863. Nr. 2934. Vacans parochia Györi- jSiemere concursui exponitur. Per translationem D. Georgii Medgyesy ad parochiam Egyházasfalvaensem, parochiale beneficium, ad liberam meam collationem pertinens in Gydri-Szemere de jure et facto vacat, pro quo praesentibus concursum usque 20. Novemb. h. a. duraturum publico. Jaurini, die 10. Octobris 1863. OBLATA PIA IN CANCELLARIA OFFICII DIOECESANI COLLECTA: 1. Pro denario S. Petri: DD. Kiss Josephus parochus Ászárensis 5 fi., Mester Stephanus parochus N.-Igmándensis 1 aur. caes. et 2 bifl. in arg., Stockinger Augustinus parochus Mosoniensis 1 aur. caes. 2. Pro Unione S. Ladislai: Parochiae: Ászár 7 fl. 40 xr., Aes 3 fl. 41 xr., Bana 8 fl. 50 xr., Császár 4 fl. 16 xr., Csun 2 fl. 22 xr., Horvát-Kimle 54 fl., Kisbér 6 fl. 2 xr., Mocsa 72 xr., Nagy-Igmánd 5 fl., Répcze-Szemere 65 fl. 3. Pro Trappistis in Belgio : Parochiae: Feketeváros 1 fl. 80 xr., Felsö-László 1 fl., Kethely 1 fl., Mocsa 2 fl., Moson 1 fl., Nagy-Igmánd 20 fl., Újfalu (Neudorf) 4 fl. Joannes m. p. Episcopus.