A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

94 Parochia Siglós concursui exponitur. Nr. 2417. Josephus Ivanchich, parochus Siglósensis, die 2. curr. aetatis anno sexagesimo primo mortuus est, cujus animam solitis ad aram suffragiis commendo, simulque pro illo, quod vivens tenuit, liberae ordinarii collationis parochiali beneficio concursum usque finem mensis Septembris duraturum, publico. Jaurini, die 19. Augusti 1863. Nr. 2418. Cultura arborum fructiferarum commendatur. R. Locumtenentiale Consilium Intimato suo ddto 27. Julii a. c. Nr. 58719 DD. Curatos nec non Ludirectores iterum iterumque provocandos censuit, ad omnem industrium suam eo conferendam, ut populus, cui praesunt, ad plantandas solliciteque curandas arbores permoveatur. Quamobrem dum opportunitas tulerit, persvadere atque hortari non inter­mittant, ut non modo viae publicae, sed extremae quoque agrorum ac pratorum orae arboribus, imprimis fructiferis conserantur, et quantum inde rei familiari, totique oecono­miae accedat emolumenti, exemplo exterarum regionum ostendant. Praecipue vero prae­judicium illud evellere satagant, quo arbores creduntur umbra sua vegetationi subjecti graminis obesse; quod quam falsum sit, experientia, praesertim tempore intensioris aestus et diuturnae siccitatis, quali hoc anno affligimur, abunde docet. Jaurini, die 19. Augusti 1863. Nr. 2419. De symbolis colligendis pro sacello Kéttornyu- lakensi in Comitatu Veszprémiensi Fideles possessionis filialis Kéttornyulak in Comitatu Veszprémiensi a R. Consilio Lo- cumtenentiali sub 24. Julii h. a. Nr. 53516 facultatem obtinuerunt pro Sacello quod ex­struere cupiunt, per ambitum regni Hungáriáé spatio unius anni symbolas colligendi. Concessionem hanc ad Ven. Cleri Curati notitiam perfero, et pium ejus scopum proba­tae charitati commendo. tp Jaurini, die 19. Augusti 1863. .-filii Nr. 2420. „Egri nép­könyv" commendatur. .Agriae Sacerdotes quidam consociationem inierunt eo scopo, ut libellos concinnent et typis vulgent, per quorum lectionem intellectus populi non obscuretur sed illustretur, animus non destruatur sed aedificetur ac emendetur, quosve procurare operae pretium sit. Titulus libelli est: „Egri népkönyv, néhány egermegyei pap közreműködése mellett és megbízásából szerkeszti Mindszenty Gedeon. “ Fasciculus primus jam impressus in 8 complectitur pag. 152, et venditur a 20 xr. a. v. ita, ut qui decem exemplaria emerit, undecimum gratis accipiat. Procurari potest medio Cancellariae Dioecesanae. Jaurini, die 19. Augusti 1863.

Next

/
Oldalképek
Tartalom