A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

41 JVr. VII. Venerabiles Fratres et Filii in Christo dilectissimi! J iOCT rt’ - . Cum multa omni tempore ad fovendapi provehendamque in Clero scientiam et discipli­nam ecclesiasticam sapienter ordinata fuere: tum illud imprimis praeclare atque utiliter institutum accepimus, ut Sacerdotes, quibus cura concredita est animarum, statis quolibet anno vicibus conveniant, et collatis in commune consiliis ea tractent, quae ad rectam muneris pastoralis administrationem, ad sublevandas emergentes populi indigentias spiri­tuales, et generatim ad procurandum pietatis religionisque incrementum necessaria vide­rentur aut opportuna. Mos habendi ejusmodi collationes pastorales, quae olim kalendae, tum consistoria, capitula ruralia, congregationes dioece- sanae, apud nos etiam coronae dici consueverunt, pervetustus est, atque ab ea po­tissimum aetate repetendus, qua seu impeditis temporum injuria synodis, seu protensis justo longius ipsarum dioeceseon limitibus, fieri vix ac ne vix quidem potuit, ut parochi ad synodum dioecesanam, ex praescripto sacrorum canonum quotannis celebrandam con­volarent. Quare ne commodorum, quae per congressus synodaies intendebantur, penitus essent exsortes, primum quidem ad curiam Episcopi per turmas perque vices jussi sunt convenire, praeceptionibus et regulis, quas in pascendo grege dominico sectarentur, uberius excolendi, unaque de conversatione et gesto munere rationem poscendi; postmo- dum vero Archi-Diaconis et Vice-Archi-Diaconis, quos alibi Decanos rurales, aut Vicarios for aneo s in Italia Archi-Presbyteros appellare placuit, quive Chor­episcopis suffecti videntur, *) id negotii delatum est, ut regionis sibi assignatae curatos convocarent, et quae ad rationem ministerii sacri, statumque paroeciarum attinent, cum illis discuterent. Non obscura rei hujus vestigia jam in Capitularibus regum Francorum occurrunt. Certe Herardüs Arclii-Episcopus Turonensis ita in suis anno 858 publicatis capitularibus 2) loquitur, ut dubitare vix liceat, distinctos a synodis proprie dictis con­ventus parochorum jam eotum in usu fuisse positos. 3) Tanto quidem id fidentius affir­mari potest, quod sub idem fere tempus Hincmarus Archi-Episcopus Remensis, convivia lautius protracta, quae in conventus illos sensim irrepserant, proscripserit, et si qua ea occasione parochi refectione recrearentur, hanc ad temperantiae leges voluerit coercitam. Ita quippe inter capitula presbyteris data anno 852 statuitur: „Ut quando presbyteri per kalendas simul convenerint, post peractum divinum mysterium, et necessariam colla­tionem, non quasi ad prandium ibi ad tabulam resideant, et per tales inconvenientes pastillos se invicem gravent." 4) Saeculo insequenti S. Udalrico Episcopo Augustano, ut refert scriptor vitae illius, 5) solemne fuit, peracta visitatione ab accersitis ad se Archi- Presbyteris et Decanis sollicite perquirere, quomodo parochi ceterique clerici officio suo fungerentur, ac in specie: „si per kalendas more antecessorum suorum ad loca statuta •) Benedictus XIV. De synodo dioeces. libr. 3. c. 3. n. 7. — 2) Cap. 73. — 3) Thomassin. Vet. et nova Ecclesiae discipl. Part. II. lib. 3. c. 74. n. 5. — 4J Opp. Hinemari, ed. Migue. tóm. I. p. I. c. 15. — 5) Apud Pertz, script. IV. 394. 10 Nr. 1717. De conferen- tiis pastorali­bus, in hac quoque Dioecesi habendis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom