A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
— 21 ü>. jrr. Regia Directio fundi, juribus urbarialibus, quae sublata sunt, reluendis destinati, in suis, ddto 15. Januarii h. a. Nr. 2333 ad me exaratis litteris significat, tenore b. regii aulici decreti, quod sub 17. Decembris 1862 Nr. 20,234 emanavit, statutum esse, nt Clero Curato obveniens decimae compensatio pro praeterito a 1. Maji 1848 usque ultimam Decembris 1862 computaretur, et etiam, supputatis anticipationibus, dependeretur; pro futuro autem concernentibus Beneficiatis semper in semestralibus ratis nempe 1. Januarii et 1. Julii e fundo reluitionis urbarialium olim praestationum exsolveretur. Quoniam vero ad procurandum praecitato decreto r. aulico effectum certo ac indubitanter constare debet: 1) de mutationibus, quae inter beneficiorum possessores, jus ad compensationem decimae habentes a 1. Maji 1848 usque ultimam Decembris 1862 intervenerunt. 2) De eo, cui eorum, et pro quanto tempore compensatio decimae competat. 3) De eo, quinam sint legitimi haeredes intermedio tempore demortuorum Beneficiatorum. Eapropter erga provocationem praelaudatae Regiae Directionis, DD. Curatis, quorum beneficiis Decimae compensatio competit, committo, ut ad praemissa tria puncta respondeant, et responsa medio V.-Archi- Diaconalis Officii ocyus horsum transponant. DD. V.-A.-Diaconis districtualibus autem commendo, ut ubi in promendis responsis dubia emerserint, illa clarificare velint. Quum pecuniae summa, titulo compensationis decimae cuilibet beneficio obventura, jam ad liquidum deducta sit, nec nisi repartitio inter participantes et assignatio supersit, R. Directio praeattacti fundi simul declaravit, mox atque sibi responsa ad proposita tria puncta substrata fuerint» ferendam abs se esse meritoriam in objecto compensationis determinationem. Quemadmodum e Circularibus Off. Dioec. ddto 26. Martii 1854 Nr. 438 dimissis ad quasvis parochias litteris liquet, compensationem decimae praecedere debuit insinuatio jacturae, quam benefi- ciati ob amissionem decimae in suis beneficialibus proventibus passi sunt. Itaque omnes DD. Curati provocati fuerunt, ut defectus proventuum suorum exhinc enati quantitatem et qualitatem accurate consignarent, et consignationem praescripto inibi modo confectam ac subscriptam in tribus exemplaribus Off. Dioecesano submitterent, abhinc altiori loco substernendam. Provocationi huic testibus praecitatis Regiae Directionis litteris e parte parochiarum Bana, Harka, Kertes et Siglós nondum responsum est. Quamobrem beneficiorum horum possessoribus vel administratoribus porro committitur, ut simul cum responsis ad quaesita consignationem, de qua sermo est, ad exigentiam Circularium litterarum ddto 26. Martii 1854 Nr. 438 publicatarum, confectam isthuc transmittere tanto minus morentur, quod secus compensationis cum reliquis hujus Dioecesis Beneficiatis participes reddendi haud sint. — Pro directione et claritatis gratia ultro adnoto, quaepiam parochialia beneficia compensationem decimae ex integro, alia illam e parte anno 1861 jam obtinuisse, illa nimirum parochialia beneficia, quae sedecimam non e clericali decima verum ex ejusmodi decima perceperunt, quam vigore regiae donationis aut per perennalem fassionem quidam terrestres Domini possidebant, qui pro hac decima totalem recompensationem nacti, sedecimam recompensationis partem concernentibus parochialibus beneficiis cedere Nr. 957. Dispositiones intuitu compensationis Decimae Clero Curato obvenientis. 6