A Győri Püspökség Körlevelei, 1863

Tartalomjegyzék

132 dicamus, confingenda Vita Jesu praesefert auctor. Cum probe sentiret, figmenta sua mox xit vulgata fuerint, vel a puero christiano mendacii convincenda, salva et incolumi sa­crorum librorum de doctrina et factis Jesu relatione: animum eo appulit, ut documentis evangelicis, utpote scopo suo infestis, omnem detereret auctoritatem. Ideoque supposita, interpolata, et nulla fide digna criminatur. Si, quo fundamento motus hanc accusationem intentet, quaeratur, nullum productum invenitur. Solet Renanus sine testibus, sine tabulis agere. Verum, ut quod intendit, persuadeat, oportuisset ea rationum momenta evertere, quibus hactenus Evangeliorum cum authentia, tum fidedignitas ad omnem evidentiam demonstrari consuevit: quae sane natura tain perspicua, numero tam multiplicia, pondere tam gravia sunt, ut quisquis mente ad simplicis ratiocinii vim expendendam non inepta pollet, fateri cogatur, nullum ex universa antiquitate superesse librum, qui spectata authentia et auctoritate cum Evangeliis comparari", nedum iis aequiparari possit. Sed enim protrita nonnisi sacrorum librorum dignitate , licebat Scripturis divinis violentas injicere manus, easdem pro libidine mutilare, truncare, quae ad propositum incommoda in iis sunt, expungere, quae expungi nequirent, dd suam invita detorquere sententiam; ut jure aptari Renano possit, quod de Marcione dicit Tertullianus8): „Exserte et palam machaera non stylo usum fuisse; quoniam ad materiam suam caedem scripturarum con- fecit.“ — Hac ratione viam sibi reddi expeditam credit ad ipsam religionem cbristianam, quae sacris potissimum Litteris continetur, impugnandam, atque ad ejus divinum, quo fulget, splendorem offuscandum. Somniat ille, religionem christianam, quae hodie hoc nomine venit, successive dumtaxat, nec ante tertium saeculum, in certam stabilemque coaluisse formam. Religionem, quam Jesus puram, omnis externi cultus, omnisque sacerdotii expertem docuerat, Apostolos, homines simplices, et magistrum haud assecutos, invectis ex ingenio suo dogmatibus adulterasse, ipsasque Ecclesias ab iis constitutas, opinionibus et institutis multum variasse. Quis haec a viro sobrio dici credat ? Doctrina, quam Apostoli a Christo acceptam prae­dicarunt, ex eorum, et primorum quos nacti sunt discipulorum scriptis, satis constat; haec vero gemina est illi, quam a Christo traditam Evangelia referunt, quamve Ecclesia catholica per omnes retro aetates in hodiernum usque diem profitetur. Quominus Apostoli doctrinam Christi corruperint, obstabat pietas, qua in magistrum ferebantur, et inconcussa de divina ejus missione persuasio. Erant quidem homines simplices; sed sanae mentis et vitae integer, rimae, qui hoc unum divinitus sibi demandatum munus affirmabant, ut Christum annun­tiarent; neque nisi insanivisse dicantur, credibile est eos propter dogmata a se procusa persecutiones, verbera, bonorum jacturam alacri animo sustinuisse, ac insuper vitae fu­turae suppliciis sese objecisse, siquidem commenta sua praetexto Christi nomine vendi­tarunt. Ne vero Ecclesiae ab ipsis fundatae a communicata sibi doctrina desciscerent- opportune tum per se, tum per institutos a se praesides et rectores sacrorum provide­runt: summa nempe diligentia invigilarunt, ne fideles ab ea, quam accepissent fide vel latum unguem recederent, orantes eos obtestantesque, ut idipsum dicant omnes, et sint perfecti in eodem sensu et in eadem scientia; 9) profanas autem vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae sedulo devitarent10); iis qui novi aliquid moliti sunt, tamquam haereticis, a communione rescissis. Alioquin exortis mox initio ubique locorum magno numero Ecclesiis, iisque mutuo fidei et caritatis vinculo inter se et cum matri­cibus arcte unitis, error, quin observetur, motusque cieret, subrepere ne potuit quidem. 8) De Praescripl. 39. 9) 1 Cor. 1, 10. 10_) 1. Tim. 6, 20.

Next

/
Oldalképek
Tartalom