A Győri Püspökség Körlevelei, 1863
Tartalomjegyzék
123 R> Locumtenentiale Consilium ope Intimati ddto 29. Sept. h. a. Nr. 71,112. exarati cum respectu ad §. 29. ministerialium sub 27. Octobris 1857 eatenus editorum ordinum, hanc, quae sequitur, methodum praescripsit procedendi contra ludimagistros ob delicta vel crimina ab Officio amovendos: 1. Quodsi quispiam ludimagistrorum de ejusmodi delictis vel excessibus accusetur, qui illius ab officio amotionem post se trahere possunt, Parochus, qua scholae Director, rem ad Vice-Archi-Diaconum Districtualem, vehit scholae Inspectorem deferat. 2. Vice-Archi-Diaconi est contra accusatum ludirectorem inquisitionem decernere, pro eademque diem in mutua cum eatenus a se edocto ac requisito Judice processuali in oppidis vel pagis, cum deputato autem civici Magistratus in Civitatibus cointelligen- tia defigere; interea vero praevia disponere, ac in specie curare, ut pro actu inquisitionis tam accusatus, quam accusator, et ambo suis cum testibus compareant. 3. Inquisitionem simul dirigent Vice-Archi-Diaconus et Judex processualis, re- spective deputatus civici Magistratus, ille velut repraesentans potestatis ecclesiasticae, iste velut repraesentans potestatis civilis. 4. In inquisitione audiendus est tam accusatus, quam accusator audiendique sunt ambarum partium testes et quidem, tam illi, qui sponte scopo hoc comparuerint, quam illi, qui ex officio comparere debuerint. Super depositionibus sive fassionibus partium ac etiam testium protocollum conficiendum est, in quo tam partes suas fassiones, quam testes suas depositiones subscribant, est necesse. 5. Auditis partibus ac omnibus testibus inquisitionis protocollum concluditur, ac tam a Vice-Archi-Diacono, quam a Judice processuali, respective civici Magistratus deputato subsignatur, atque comite utriusque inquirentis opinione Ordinariatui substernitur, a quo illud una cum ceteris actis inquisitionis R. Locumtenentiali Consilio transponitur. 6. Ante determinationem a R Locumtenentiali Consilio edendam ea nimirum in spe, quod ludimagister accusatus ab officio alioquin removendus sit, idem a munere interea gerendo suspendi non potest, nisi ejusmodi delictorum vel excessuum casibus, qui tanto cum scandalo conjuncti sunt, ut instantaneam deposcant ultionem ac medelam. In- terim in hujusmodi etiam casibus contra suspensum ab officio ludimagistrum inquisitio secundum praemissa ordinari debet. 7. Quodsi ludimagister delicti cujuspiam Judicio Criminali obnoxii se reum facerent, ac eapropter etiam in causam attraheretur, Parochus eatenus Vice-Archi-Diacono, et hic Ordinariatui extemplo referet, eo suapte intellecto, quod in simili casu ludirector ab officio semper suspendendus sit. K. Locumtenentiale Consilium, ab ordinariatu informandum, rem ad Judicium criminale inviabit, et fundamento sententiae illic latae circa amotionem ludimagistri congrua disponet. Reliquae dispositiones praecitatorum ministerialium ordinum de monendo et ca- stigendo ludimagistro, qui in officio suo negligens est, porro in suo vigore relictae sunt. Dum Intimati hujus tenores cum DD. Parochis et V.-A.-Diaconis pro directione ac in occursuris casibus observantia communico, non possum non iis impensissime commendare, ut directoris et inspectoris scholarum munere ex asse fungantur, sic enim futurum esse confido, ut ejusdem Intimati dispositiones in hac Dioecesi applicari non debeant. In Rákos, die 16. Novembris 1863. Nr. 3264. Nova methodus procedendi contra ludimagistros, ob delicta vel crimina ab officio amovendos.