A Győri Püspökség Körlevelei, 1862

Tartalomjegyzék

73 JVr. Xlt. A. S. Congregatione Concilii sequens recepi, quod istliic publico, testimonium super visitatis a me SS. Apostolorum liminibus, et facta de statu praesenti Dioecesis meae relatione, quorum utrumque ad partes meas pertinere liquet e juramento, quod ante meam consecrationem in Episcopum nuncupavi: Nos Prosper Tituli S. Mariae Scalaris S. Romanae Ecclesiae Diaconus Cardi­nalis Caterini, Sacrae Congregationis Concilii Praefectus, fidem facimus atque testamur Perillustrem ac Reverendissimum Dominum Episcopum Jaurinensem Sacra Limina tam pro praeteritis quadrienniis, quam pro currenti — 70 — die 20. Decembris anni 1865 exspiraturo personaliter visitasse: (Sacrosanctas enim Beatorum Petri et Pauli Apostolo­rum Basilicas pie ac devote veneratus est;) hodierni status suae Ecclesiae relationem Scripto exhibuisse in praefata S. Congregatione Concilii, in qua, cum primum poterit, proponetur et responsum in tempore dabitur. In quorum fidem etc. Datum Romae die 14. Julii 1862. P. Cardinalis Caterini Praef. Petrus Archiep. Sardianus Pro-Secret. (L. S.) Jaurini, die 1-a Augusti 1862. Nr. 2137. S. Congrega­tionis Concilii testimonium super visitatis SS. Apostolo­rum liminibus et praestita relatione de statu praesen­te Dioecesis. Illustrissimus ac Reverendissimus Dominus Augustinus Roskoványi de Eadem, Episco­pus Nitriensis operis, quod de Coelibatu et Breviario indefesso quindecim annorum la­bore elucubravit, ac typis vulgavit, viginti et unum exemplaria eo fine ad me transpo­nenda curare dignatus est, ut uno exemplari pro Bibliotheca Episcopali retento, reliqua viginti exemplaria totidem Districtibus Yice-Archi-Diaconalibus, qui ambitu hujus Dioe­cesis continentur cederent. Dum hanc Illustrissimi Praesulis munificentiam ad notitiam Y. Cleri perfero, una DD. Vice-Archi-Diaconis significo, quod eorum singuli singulum exemplar praelaudati, e quinque tomis constantis operis, e Cancellaria mea recepturi sint. Eruditissimum opus in proprietatem transit concernentis Districtus, quod in de­fectu districtualium Cleri bibliothecarum, quales in aliis Dioecesibus existunt, in hac vero desiderantur, in archivo Vice-Archi-Diaconali conservetur, atque cum hoc ab uno ad alium transferatur. Vice-Archi-Diaconum, cujus etiam erit procurare, ne libri hi pessum- dentur. Quo plures autem Sacerdotes quove attentius diligentiusque libros hos de gra­vissimis objectis conscriptos legerint, eo magis satisfiet intentioni illustrissimi Auctoris, cui pro tam praeclaro Xenio convenientes gratias agere haud intermittam. Nr. 2143. Operis, cui ti­tulus „Coeli­batus et Bre­viarium : duo gravissima Clericorum Officia, e mo­numentis omnium secu- lorum demon- strata“ singu­lum exemplar ad singulum Districtum Vice-Archi- Diaconalem dimittitur. Jaurini, die 1-a Augusti 1862. Benigno Decreto Aulico ddto 17. Maji h. a. Nr. 7984 vetitum est, ne officiales cujus- cunque classis Exactoratus rationum militaris, quorum annuum Salarium ad 900 fi. non assurgit, absque indultu respectivi superioris magistratus matrimonialiter copularentur. Quod nexu Intimati ab Excelso Consilio R. L. H. sub 29. Junii h. a. Nr. 33143 editi, debitaeque observationis causa cum Ven. Clero Curato communico. Jaurini, die 2-a Augusti 1862. 17 Nr. 2147. De copulatione matrimoniali officialium mi­litaris ratio­num exactora­tus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom