A Győri Püspökség Körlevelei, 1862

Tartalomjegyzék

Circulares Dioeoesanae A v. I. VV. Fratres et Filii in Christo carissimi! Dum primum vos hoc anno saluto, ac pro more adusque usitato in littei-is encyclicis alloquor VV. FF. et FF. id pro virium mearum tenuitate exequor, quod facere solet strenuus providusque exercituum imperator, qui licet militum animos ad pugnam inflam­matos conspiciat, eis tamen adhortando ardentiores spiritus subdere non desinit. Militia est vita hominis super terram; est etiam Ecclesia Dei, cujus nos ministri sumus, acies castrorum bene ordinata, cujus praefecturam in hac portione gregis Domini quum mihi licet immerenti Dominus commiserit, mearum esse partium existimavi Vobis rectam vir­tutis viam sponte vestra currentibus stimulos admovere; ita enim futurum confido, ut vestri ordinis dignitatisque semper memores vitam honestissimam, integerrimam, singulari­que pietate refertam traducatis. Ex his namque fontibus vigilantia, sedulitas industriaque proficiscuntur, quae virtutes totidem sunt praesidia, quibus incolumitatem curae vestrae crediti gregis tueri et conservare valeatis. Probitatem certe vitae insignem prorsus po­stulat a nobis Sacerdotii, quo initiati sumus, sanctitas, dignitas atque praestantia, quae e coelesti illa potestate dignoscitur, nobis collata tum corpus et sanguinem Domini nostri conficiendi, et offerendi, tum peccata dimittendi, quae certe humanam quoque rationem atque intellectum superat, nedum ei aliquid par et simile in terris inveniri queat. 1) „0 quam magnam in secontinet dignitatem formidabile et admirabile Sacerdotium!“ excla­mat S. Ephrem.2) „Non mortalis quisqüam, non Angelus non Archangelus, non alia quae­vis creatura, sed ipse Paraclitus ordinem hujusmodi disposuit," dicit S. Joannes Chrys.3) Verum quo illis prior est nostri nominis splendor, eo ab omni labe puriores omnique virtutum genere praestantiores simus, necesse est, ut tantum ceteros fideles magnitudine meritorum, quantum gradu dignitateque excellamus. Absit enim a nobis, ut alia de causa arbitremur nos ad tam sublime in Ecclesia Sancta Dei fastigium elevatos, nos constitutos salem terrae, lucem mundi, civitates supra montes, nisi ut probissimae vitae exemplis animos veluti sale condiremus, et errorum tenebris offusas, obductasque mentes illustrare­mus; ut coelestis Jerusalem formam, atque imaginem exhiberemus, ad quam reliqui ho­mines vitam suam componerent et conformarent, atque in se ipsis exprimerent. Comper­tum vero atque exploratum est, sale sublato insulsas epulas nihil sapere, exstincta luce tenebras exoriri, ruente civitate omnia miserabili excidio corruere, ac in eandem trahi ruinam. Hoc autem tunc fit, cum ii, quorum est aliorum animos ad omnem sapientiam, qua par est peculiari cura informare, et quasi de suo lumine lumen in aliorum mentes ') Catech. Rom. de Sacram. Ord. § 2. — 2) De Sacerdotio. — 3) De Sacerd. libr. 3. c. 3. 1 Nr. 268. Status Sacer­dotalis digni­tas ac sancti­tas studium virtutis, cura vero animarum vigilantiam a nobis deposcit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom