A Győri Püspökség Körlevelei, 1862
Tartalomjegyzék
17 J¥r. IV. Duo sunt, quae Vobis W. FF. et FF. hoc s. quadragesimae tempore non possum non impensissime commendare. Et primum quidem est, ut animas vestras sanctificetis. „Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis ", haec S. Pauli ‘) verba de praecepto Ecclesiae sonant hodie in auribus nostris, et juste quidem; ingredimur enim S. Leone M. 2) teste, dies mysticos, eoque scopo saluberrime institutos, ut mundanum pulverem, de quo inter varias vitae hujus actiones religiosa etiam corda sordescunt, excutiamus, aliorum temporum culpas piis operibus redimamus, cum ut excellens super omnia passionis Dominicae sacramentum pmificatis praecipue animis celebremus 3) tum ut nos, qui sumus ministri Christi et dispensatores mysteriorum Dei 4) renovemus spiritum mentis nostrae, resuscitemus gratiam, in sacra ordinatione acceptam, novasque vires resumamus ad sancte ac digne Deo ministerium nostrum implendum. Nihil vero ad salutarem hunc scopum obtinendum efficacius est sacris exercitiis seu piis meditationibus, in quibus Deus tanto purius cernitur, quanto cum se solo solus invenitur, quae orationi junctae potentissimum sunt incitamentum caritatis, quae est fundamentum, imo essentia omnis perfectionis. „Meditatio, ait S. Bernardus 5) docet, quid desit; oratio ne desit, obtinet. Illa viam ostendit, ista deducit: meditatione denique cognoscimus imminentia nobis pericula, oratione evadimus. “ Quot autem sunt sanctissimae fidei nostrae veritates, tot se nobis offerunt objecta meditationis. Eligat quisque prout indigentiis suis magis convenire intellexerit. Omnibus sane utilis, imo necessaria est assidua meditatio novissimorum hominis: mortis scilicet, judicii, inferni et coelestis gloriae. Mortis inquam: nam „quemadmodum ex omni genere ciborum, panis est maxime necessarius, ita ex omnibus actionibus meditatio mortis “ 6); judicii: „adventum namque aeterni judicis tanto securiores quandoque videbitis, quanto nunc districtionem illius timendo praevenitis" 7); inferni: „quia si perpetuo gehennam recogitaremus, non statim in illam incideremus" 8), denique coelestis gloriae; quia „si consideremus, quae et quanta sunt, quae nobis promittuntur in coelis, vilescunt animo omnia, quae habentur in terris“ 9). „In omnibus memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis" 10). Seu prout S. Augustinus dicit11): „Si tu saepius in hujusmodi speculo prospexeris, eris, absque dubio Sámsoné fortior, Davi de cautior, Salamoné sapientior. “ Quis porro summam utilitatem meditationis vitae, passionis et mortis D. N. J. C. negare ausit? Quandoquidem „ipse est via, veritas et vita“ 12) „et omnis actio, omnis etiam sermo ejus excolendae pietatis virtutisque obeundae regula est“ prout verissime asserit S. Basibus 13) „Haec est summa et perfecta religio, et religiosa perfectio. Haec est regula et exemplar perfectionis omnis vitae et virtutis, scilicet Christum imitari in passione et morte." 14) „Summum igitur studium nostrum sit, in vita Jesu Christi meditari" monet nos piissimus auctor librorum de imitatione Christi 15). Utiliter denique meditabitur quisque nostrum de vita Sanctorum, imprimis illorum, qui Sacerdotio donec in came retenti erant, fungebantur, sed vel maxime ob dignitatem et sanctitatem de vita Immaculatae Virginis Mariae, Nr. 962. Exercitia spiritualia com- * mendantur. Populus fidelis ad agendam poenitentiam excitetur. i) 2. Cor. 6. 2. — 2) Sertn. 4. de Quadrag. — 3) Idem ibidem. — 4) 1. Cor. 4. 1. — 5) Serm. 1. in fest. S. Andr. — 6) S. Joann. Cliniae. Gr. 6. — T) S. Gregor. Horn. 1. in Evang. — 8) S. Chrys. Honi. 2. in II. Thess. — 9) S. Greg. Hom. 37. iu Evang. — 10) Eccl. 7. 10. — u) Spee. pecc. c. 2. — 12j Joann. 16. 6. — I3) In Const. Mon. c. 2. — ,4J S. Bonav. Stim. amor. p. 1. c. 4. — Is) L. 1. c. 1. 4