A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

5 BT-r. II. Appropinquante solemnitate paschali, adest praecurrentis consuetudo jejunii, ') quod ad hu­manas passiones, adversus spiritum concupiscentes, coercendas, mentem hominis illustran­dam , aptioremque efficiendam ad coelestia meditanda et gustanda, optime institutum fuit, ut merito a SS. Ecclesiae Patribus virtutis cibus, mors culpae, excidium delictorum , reme­dium salutis, radix gratiae, fundamentum castitatis appellaretur. Inter omnia vero jejunia , quae christianis legibus imperantur, ut nihil antiquius ita nihil sanctius Ecclesia habet illo maxime solemni, in Prophetis adumbrato, per Christi Do­mini exemplum consecrato, ab Apostolis tradito, et ab universali Ecclesia retento jejunio cui Quadragesimae nomen, quodve iccirco praecipitur, ut omnes et singuli, qui christiano censentur nomine, carnis mortilicatione et castigatione Christo commoriantur, atque ad paschalem solemnitatem, et Eucharistiam eo tempore percipiendam se praeparent, utque de­mum Salvatoris nostri jejunium pro suo quisque modulo imitetur atque honoret. „Quamvis enim, docente S. Leone M. 3) nulla sint tempora, quae divinis non sint plena muneribus, et semper nobis ad misericordiam Dei per ipsius gratiam praestetur accessus; nunc tamen omnium mentes majori studio ad spirituales profectus moveri, et ampliori fiducia oportet animari, quando ad universa pietatis officia illius nos diei, in quo redempti sumus recursus invitat: ut excellens super omnia Passionis Dominicae Sacramentum purificatis et corpori­bus et animis celebremus. Debebatur quidem tantis mysteriis ita incessabilis devotio et continuata reverentia, ut tales permaneremus in conspectu Dei, quales nos in ipso paschali festo dignum est inveniri. Sed quia haec fortitudo paucorum est, et dum carnis fragilitate austerior observantia relaxatur, dumque per varias actiones vitae hujus sollicitudo disten­ditur, necesse est de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere; magna divinae institutionis salubritate provisum est, ut ad reparandam mentium puritatem quadraginta nobis dierum exercitatio mederetur , in quibus aliorum temporum culpas et pia opera redimerent, et jejunia casta decoquerent." S. Hieronymus quoque inquit: 4) „Ecclesiae consuetudo ad Passionem Domini et Resurrectionem per humilitatem carnis venit, ut spirituali saginae jejunio corporis praeparemur." S. Joannes Chrysost. autem rationem jejunii quadragesima- lis sic explicat: „Ecclesia simul ob gratiam jejunat, Jesu opus agnoscens, utpote cum crucifixo crucifixa, et ut dum patitur cum Domino, cum Domino glorificetur;" et paucis interjectis: „ Jesus crucifixus est, immortalis Dei filius pependit corpore in cruce , non propter seipsum, sed propter teipsum occisus est a ligno: jejunavit in ligno, accepit, quae non debuit, posuit corpus pro eo, quod accepisti. Concupiscentia victus es, fel bibit pro voluptate, ne sis alienus a regno. Nosti, quod crucifixus est, nosti quod pro te mortuus est, confitere, quod vivit pro vivente: fac martyr sis pro eo, qui pro te martyr fuit; mo­rere pro eo, qui pro te mortuus est. Si autem sic exposcit mortem, parvum est jeju­nium : habes magna, largire parva, cum gaudio ad festa, cum laetitia ad jejunium veni, de­liciae sint jejunium," quod ex quo tempore Christus terras reliquit, quam late patet nomen Christianum, tanto semper studio fuit ab omnibus observatum. „Non insula, inquit S. Basilius, 6) non terra, non civitas, non gens, non denique locus ullus tam desertus est, ubi praedicatio ■) S, Leo M, serm, de Ouadrag. 12, — s) V, S. Ambros. lib. de Elia et Jejun. et S. Basii, Homil, 1, de Jejun, — 3) Serm, de Quadrag, 4. — 4) In Matth. eap. 9, — 5) Serm. de jejun, — 6) Serm. poster, de jejun, 2 Nr. 192. Ad quadra- gesimalem observantiam excitandi ac rite dispo­nendi sunt fideles.

Next

/
Oldalképek
Tartalom