A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
29 datio, justificatio omnino nulla, „qui enim non diligit, manet in morte. “ 20) Ac ideo hoc sit praecipuum objectum zeli ministri Poenitentiae, commovere et excitare poenitentem ad amorem Dei, tum propter ejus excellentiam, quam aspernatus est, tum propter summam ejus bonitatem, cui exeerandum ingrati animi crimen peccando opposuit; ejus memoriae repetat beneficia a Deo accepta, inspirationes et gratias ad salutem consequendam; opus tandem praegrande redemptionis humanae tenero sermone describat, sistatque Christum assimilatum nobis per omnia absque peccato, qui se nascens dedit socium, convescens in edulium, se moriens in pretium, et qui regnans daturum se nobis pollicetur in proemium. Qui haec parumper secum reputat, exclamabit cum S. Bernardo: 21) „Quanam fronte attollo jam oculos ad vultum Patris tam boni, tam malus filius? Pudet indigna gessisse genere meo: pudet a tanto Patre vixisse degenerem. Exitus aquarum deducite occuli mei, operiat confusio faciem meam, deficiat in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus.“ Quod adtinet ad ceteras Sacramenti Poenitentiae partes, confessionem peccatorum et satisfactionem, quarum una intrinsece inhaeret Sacramento, altera ipsam integrat et perficit, exponite ex institutione Poenitentiae instar judicii sequi, confessionem peccatorum esse jure Divino institutam , et omnibus post Baptismum lapsis praeceptam, cujus, modo integre fiat, integritate tamen quae dicitur formalis, mirabiles effectus S. Augustinus paucis hisce verbis adumbravit: 22) „Confessio est salus animarum, dissipatrix vitiorum, restauratrix virtutum, expugnatrix doemonum. Quid plura? Obstruit os inferni, aperit portas Paradisi.“ Sacrilegii enormitatem ob oculos ponite Poenitentibus, cujus se reos faciunt, qui de industria subticent lethiferum aliquod peccatum ; facite ut animo expendant, quam perversae mentis futurus sit homo, qui cum in manu habeat medicinam praesentissimam ad restituendam morbo aiTectam valetudinem , illam data opera corrumpat, venenum admiscendo, eoque pacto sibi necem afferat. Quodsi terribilis est mors corporis, longe sane mors animae terribilior, utpote rei longe praestantioris. Ostendite eis grande periculum moriendi in peccato, quod omni momento temporis imminet, quum quam certa sit mors, tam incertum sit tempus mortis. Ne autem verecundia a sincera et integra confessione peccatorum quis delineatur, dicete eis, peccare duntaxat pudendum esse, sed confiteri peccatum esse laude dignum: quoniam sicut peccatum, cum illud perpetramus, nos sibi servos reddit, dicente Apostolo: „Nescitis, quoniam cui exhibuistis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam 23) ita ejusdem confessio de illo nos triumphare facit, cum certum sit, hac, quemadmodum oportet peracta, nos illud vincere et penitus destruere. Sacerdotem, cui ex institutione divina peccata aperienda sunt, hominem esse, non Angelum, ut sciat condolere de miseriis et imbecillitatibus humanis, quibus et ipse est circumdatus , id quod animos addere lapsis debet, ut conscientiam suam candide aperiant; inviolabile esse Confessionis secretum, ac ideo, quod in illa dictum est, extra omnem periculi aleam collocari. — Quoad tertiam denique partem hujus Sacramenti ejusdemque complementum, proponendum est, quod illam ex institutione divina debeat injungere Sacerdos, et poenitens acceptare ante absolutionem. Docente namque S. Synodo Tridentina, 24) falsum omnino esse, et a verbo Dei alienum, culpam a Deo nunquam remitti, quin tota poena remittatur. Ratio enim divinae justitiae exigere videtur, ut aliter in gratiam recipiantur, qui ante Baptismum per ignorantiam deli— 2°) 1. Joann. 3. 14. — 2l) Serm. 16, in Cant. — 22) Libro de vera et falsa poenit. — 23) R°m- 6. 16. — 24) Sess. 14- c. 8. de poenit. 9* ✓