A Győri Püspökség Körlevelei, 1861
Tartalomjegyzék
9 Quae de dispensatione in lege abstinentiae petenda et concedenda in circularibus ddo. 24. Januarii 1858 Nr. 360 dimissis litteHs constituta ac disposita sunt, porro in suo vigore permaneant, eo per expressum adnotato, delegatam facultatem dispensandi in lege abstinentiae quadragesimalis non ad confessarios i. e. directores conscientiarum, sed cum officium sit jurisdictionis externae, ad solos Parochos spectare, et extendi tantum ad quemlibet parochianum in particulari, non in universum. Nos autem VV. FF. et FF. meminerimus, cujus capitis membra simus, nempe Christi, qui cum esset Filius Dei, didicit ex his quae passus est obedientiam. Cogitemus ipsum prius fecisse, et postea docuisse: ut ea sanctitas vitae et morum integritas, quam docere alios debemus, in nobis maxime elucescat. Meminerimus, nos esse lucem mundi non sub modio, sed super candelabrum positam, nos esse sal terrae, per quos condiendi sunt ceteri; sal autem infatuatum ad nihil valere ultra, nisi ut mittatur foras, et conculectur ab hominibus. 3) Attendamus universo gregi, considerantes quo studio et qua sollicitudine pastores terreni foveant et dirigant oves terrenas, quos labores, et quanta pericula indefessi subeant pro illis; ut eorum exemplo excitati nullis incommodis, nullis vigiliis aut laboribus parcentes, saluti ovium nobis commissarum tanto magis invigilemus, quanto pluris sunt oves non corruptibilibus auro vel argento, sed pretioso Christi sanguine redemptae. Caveamus illis a lupis, hoc est a vitiis et a peccatis, quae militant adversus animam; ut boni Pastores vitam quoque ipsam pro grege nostro si opus fuerit immolare parati, memores hanc nobis provinciam ita fuisse demandatam , ut anima nostra pro illarum animabus sit futura; caveamus, ne velut mercenarii eas deseramus , sed assidue earum custodiae intendamus , tamquam de ipsis strictam Domino rationem reddituri. Summa vero haec est VV. FF. et FF., ut qui ministri Dei et dispensatores mysteriorum Ejus sumus, videamus semper vocationem nostram, 4) et meminerimus, nos in sortem Domini vocatos, et Deo, cui servire regnare est, esse mancipatos. Agnoscamus dignitatem status nostri, genus electum, regale sacerdotium, neque nos ipsos ita contemnamus rebus terrenis dediti, iisque plus aequo obsequentes, ut aliis contemptibiles merito reddamur. Sed nostra conversatio in coelis sit, et ea, quae sunt Christi, omni studio quaeramus, satagentes fideliter per bona opera certam nostram vocationem et electionem facere, ut consumpta mortalitate, tandem aeternae beatitudinis a Domino proemia consequamur, quod mihi et vobis concedat, qui est benedictus in saecula saeculorum. Jaurini Dominica II. post Epiphaniam, Festo Sanctissimi Nominis Jesu, die 20. Januarii 1861. Anno proxime praeterlapso prodiit liber sub titulo: „Temetési Gyászénekek a szokásos egyházi imák- és sz. szertartásokkal, szerkeszték és kiadák Garay Alajos, Pécs megyei plébános, Soblya Antal éneklész stb. Pest Emich Gusztáv magy. akad. nyomdász 1860.“ Librum hunc hymnorum valedictoriorum a Reverendissimo Ordinariatu Quinque-Ecclesiensi revisum, approbatum, ac ad typum admissum, 1 fl. et 50 xr. novis venalem DD. Curati Ecclesiarum Cantoribus commendare velint. Jaurini die 23. Januarii 1861. *) Nr. 224. Liber „Temetési Gyászénekek a szokásos egyházi imák- és sz, szertartá- sokkal“ commendatur. *) De Synod. Dioec, 1, III. c. 5, V. etiam Bened, XIV, Apóst. Iit, ddo 30. Maji et 20. Augusti 1741. et Clementis XIII. ddo 20, Decembr. 1759. — 2) Actor. 1, 1. — 3) Matth, 5, 13. 14. — 4) 1. Cor. 1. 16, 3