A Győri Püspökség Körlevelei, 1861

Tartalomjegyzék

97 Sír. X7X In Ecclesiis nostris veluti in throno gratiae diu noctuque asservatur Augustissimum Eucha­ristiae Sacramentum his ex causis 1. ut nobis nunquam desit copia praesentem in hoc Sa­cramento Christum Dominum adorandi; 2. ut spiritualis hujus cibi copia semper praesto sit iis iidelibus, qui etiam extra Missarum solemnia eodem refici cupiunt; 3. denique ut in vitae discrimine constitutis nunquam desit „hoc divinae reconciliationis et protectionis aeternae monumentum.“ In hostiis sive particulis consecratis juxta verissimam Ecclesiae Catholicae doctrinam, Christus Dominus praesens est eousque, donec species, sive accidentia panis, odor nimirum sapor et color non desinunt. Quod autem species panis, de hac enim tantum isthic sermo esse potest, siquidem SSma Eucharistia sub altera specie nempe vini non as­servatur, quod inquam species panis, nquae post admirabilem et singularem totius substantiae ejus conversionem in Corpus D. N. J. C. remanet 2) hoc ipso a corruptionis processu et periculo immunis non sit, experientia docet. Tempus, quo hic corruptionis processus initium sumat determinare non possumus, nec de eo an illa jam locum habeat, per solum sensum visus certum judicium formare possumus, imo vero hac in re aliis quoque sensibus ac no- minatim gustui suas partes tribuere debemus. Ex-hinc jam prono fluit alveo renovationis consecratarum particularum, tam majoris in sic dicto Ostensorio, quam minorum in ciborio necessitas, quam Ecclesia semper agnovit. Id quod e legibus colligitur, quas eadem de hac renovatione promulgavit. Quamvis nimirum ratione actuum internorum adorationis ac reve­rentiae Christo Domino in Eucharistia vere realiter et substantialiter praesenti, debitae Ec­clesia nihil constituerit defmieritque, sed cuilibet filiorum suorum liberum reliquerit suum erga Salvatorem amorem ac obsequium omni meliori modo contestari, juxta illud: „quantum potes tantum aude, quia major omni laude, nec laudare sufficis,tamen externum huic Sa­cramento tribuendum cultum nec singulorum fidelium nec singulorum Sacerdotum arbitrio relinquere potuit, sed cultum illum determinare, formam ac modum ejus certis normis ac legibus adstringere debuit, ut omnem ja tanto Sacramento profanationem arceret, sed simul etiam viam praecluderet abusibus, quos invehere facile quirent „qui aemulationem quidem Dei habent, sed non secundum scientiam.“ 3) Dubitari nequit, leges de renovatione particu­larum consecratarum perlatas, inter illas referendas esse, quibus Ecclesia externum cultum sanctissimo huic Sacramento debitum circumscribere voluit. Vix enim major irreverentia Christo, in Eucharistia praesenti, irrogari potest, quam si species sub quibus latere digna­tur, corrumpi permittantur. Nam earum quoque consecratarum particularum, quae in Taber­naculo asservantur ultima destinatio ea est, ut a fidelibus sumantur, dicente Domino „Caro mea vere est cibus.“ 4) Quamvis igitur Eucharistia etiam oh fidelium adorationem asserve­tur, Christus tamen in illis etiam, de quibus sermo est, hostiis nullum ardentius desiderium habet, quam ut cum anima fideli per sumptionem uniatur, huic vitam communicet aeternam; „qui manducat me, et ipse vivet propter me* 5 6)i nec vult nisi ut per sumptionem sua in Eucharistia cesset sacramentalis praesentia. S. Ambros. Serm. 8. § 48. — 2) Cone. Trid. Sess. XIII. can. II. de Eucharistia. — 3) Ad Rom. 10. 2. — 4) Joann. 6. 56. — 5) Joann. 6. 58. Nr. 2848. De renovatio­ne particula­rum consecra­tarum seu ho­stiarum SSmi Eucharistiae Sacramenti, nominatim quare et quan­do illa fieri debeat ? 27

Next

/
Oldalképek
Tartalom