A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

47 Ejusdem eliam Virginis nomine, pro maximis, innumeris, ac singularibus donis, quibus San- tissima Virgo fuit cumulata, praesertim pro Immaculati Ejus conceptus privilegio, Ipsi quo­que gratiae, et misericordiae Matri preces porrigunt impensissimas juxta mentem Summi Ro­mani Pontificis pro peccatorum conversione, et praesentibus Catholicae Ecclesiae indigentiis. Idcirco Sanctissimus Dominus Noster PIUS PP IX. pientissimis Sacrorum Antisti­tum votis ac postulationibus obsecundans, Refeeripto diei undecimae Septembris anni millesi­mi octingentesimi quinquagesimi tertii , propria sua manu exarato, Societatem ipsam in Templo Romani Cleri Sanctae Mariae Paciferae hujus Urbis perpetuo instituit, erexit, Se­que ejusdem Societatis Patronum declaravit, atque eidem Cardinalem in Urbe Vicarium Prae- sidem praefecit. Ut autem haec Pia Societas magis foveretur et cresceret, Sanctitas Sua Rescripto diei vigesimae tertiae Octobris anni millesimi octingentesimi quinquagesimi tertii eam sequentibus Indulgentiis ditavit, scilicet = Cuique Sacerdoti Sodali largitus est Plena­riam Indulgentiam semel in mense lucrandam, et Altare personale privilegio donatum semel in hebdomada ad libitum. Item omnibus utriusque sexus fidelibus concessit tum indulgentiam tercentum dierum quoties Sacramenti absolutione expiati, et sacra Communione refecti pre­ces effuderint pro enunciatis causis ex Mente Summi Pontificis, tum plenariam Indulgentiam quatuor praecipuis festivis diebus Sanctissimae Virgini sacris, nempe Immaculatae Conceptio­nis, Nativitatis, Annuntiationis, et Assumptionis, dummodo Sacramentali Confessione peracta, Eucharistiae Sacramento suscepto , atque ut supra orantes festis illis diebus, vel infra ea­rum Festivitatum octavas visitent Templum, in quo ex designatione Ordinarii erecta sit haec Pia Societas, ita tamen ut Episcopi in suis Dioecesibus ubi socii reperiuntur alia Templa valeant ad praedictum effectum designare. Denique concessit, ut omnes commemoratae In­dulgentiae per modum suffragii applicari possint animabus in Purgatorio existentibus. Nos interea dum ex animo laetamur de mirifico hujusce Societatis incremento, pro eo quo fungimur munere vehementer optamus universum Orbis Catholici Clerum ejusdem Institutionis esse participem. Id vero probe consonat Summi Pontificis desiderio, qui paterna gaudet charitate gregem sibi commissum sub auspiciis Immaculatae Virginis collocare, ut Fideles in tantis necessitatibus ac periculis de die in dies ingravescentibus Sanctissimam Dei Matrem habeant Patronam, et Tutelarem. Quare animadvertentes in nonnullis Dioecesi­bus supradictam Auream Coronam expleri non posse, vel ob Sacerdotum penuriam, vel ob Missarum onera praesertim Capitulis, et Communitatibus Religiosis inhaerentia, quibus ipsi gravantur, id cepimus consilii, ut firma primaeva Institutione reliqui Sacerdotes, quantum in ipsis est, aliquo Missarum numero valeant huic saluberrimo operi se ipsos associare. Facto igitur verbo cum Sanctissimo, omnes totius Orbis Presbyteros maximopere exhortamur, ut si nequeant praefatae Aureae Coronae sese adscribere, velint tamen ad su- pradictum effectum tres, aut duas , aut unam saltem Missam ad libitum infra annum cele­brare, neque hoc tenuissimum munus ipsos pigeat; pientissima enim Virgo Immaculata eos in suam clientelam accipiet, peculiaribus gratiis locupletabit, et juxta cujuscumque meri­tum copiosam reddet retributionem. Et quo fiant in hisce votis obsequendis alacriores, San­ctitas Sua rescripto diei decimae octavae Junii anni millesimi octingentesimi quinquagesimi noni concessit cuique Sacerdoti ut supra celebranti Plenariam Indulgentiam semel in mense lucrandam : omnibus vero utriusque sexus fidelibus Plenariam Indulgentiam largitus est die Festo Purificationis Reatae Mariae Virginis sub iisdem conditionibus, quae supra de aliis 11 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom