A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

45 jnouml ni non aig "i: gihsihev Ja ai Binis jam vicibus, nimirum sub 5. Febr. 1858. Nr. 478. et iterum sub 6-a Martii 1859. Nr. 872. commendavi Vobis FF. et FF. ut S. Quadragesimae tempore ad spiritualia exer­citia incumberetis, dein vero in unum congregati conscientias vestras in S. Poenitentiae Tribunali emundaretis , ac in pietate concordes uno pane nempe divino satiaremini. Utraque vice audivistis vocem et cum reverentia suscepistis exhortationem animarum vestrarum Episcopi, qui imprimis anno proxime praeterlapso DD. V. A. Diaconorum eatenus relationes, subinissosque ab iis qui occasione illa in congregationum Jocis habiti sunt sermones cum satisfactione, ac consolatione, imo cum vera animi sui aedificatione legit et relegit. Gustas­tis et vidistis quam suavis sit Dominus ') meditati fuistis, et concaluit cor vestrum, atque in meditatione vestra exarsit in Vobis ignis 2), ille inquam ignis, quem Filius Dei venit mit­tere et voluit vehementer accendi 3). Ad haec ipsa pia exercitia, hac etiam Quadragesima eodem — ac superioribus annis modo peragenda Vos praesentibus invito FF. et FF. Ex­stat S. Pauli praeceptum, quod ad dilectissimum suum discipulum Timotheum direxerat hujus tenoris: „resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum. 4)“ Quodsi tantum virum , qui tam felices in Christiana perfectione fecerat progressus, tantisque ditatus fuerat Spiritus Sancti charismatibus, ad renovandam gratiam , in ordinatione acceptam tam serio inviari videamus, an hanc renovationem nobis minime necessariam esse, et apostoli— cum praeceptum ad nos haud pertinere arbitrabimur? cumprimis si tritum illud attendamus S. Leonis M. oraculum dicentis: „dum per varias actiones vitae hujus sollicitudo distenditur, necesse est, de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere ;u cui malo quomodo ali­ter mederi valebimus, quam si ad tempus saltim in sacram solitudinem nos recipiamus, soli cum solo Deo de gravissimo salutis nostrae negotio tractaturi, ubi silente passionum et ex­ternarum curarum strepitu audiamus, quid loquatur in nobis Dominus5), cujus vox S. Ber- nardo teste, „non auditur in foro, non sonat in publico, secretum vult oculum, secretum quaerit auditum.“ Hunc sacrum recessum ipsa etiam muneris , quo fungimur, ratio a nobis deposcit. Sumus enim merum instrumentum in manu Dei, ac ideo nihil efficere possumus, nisi orationis et contemplationis auxilio motori nostro Deo uniti, ad agendum applicemur; nec unquam debite consilia exequemur Dei, si nesciamus, negligamusque in meditatione ac pia oratione illa perscrutari, sed nec mediatoris homines inter et Deum munus rite sustinebimus, nisi creaturas Creatori reconciliandi modum noverimus beneficio assiduae contemplationis et sanctae precationis, nec denique reficiemus curae nostrae creditos fideles, nisi sapientiae divinae latices hauserimus in devota ac attenta rerum divinarum meditatione. Opus itaque est FF. et FF. ut a rerum mundanarum foece nos purgemus in' sacra solitudine, ut in hac humanorum alfectuum calceamenta cum Moyse deponamus'’), hominem veterem exspoliemus 7), carnem cum vitiis et concupiscentiis, quae militant etiam in membris nostris crucifigamus s), ut mortificatione corpus spiritui, oratione vero et meditatione spiritum submittamus Deo, cujus 1) Ps. 33. 9. 2) Ps. 38. 4. 3) Luc. 12. 49. *) 2. Tim. 1. 6. 5) ps. 84. 9. 6) Exod. 3. 5. ?) Coi. 3. 9. 8) Jac. 4. 1. et Gal. 5. 24. Nr. 795. Pia exercitia decursu S. Quadragesi­mae V. Clero commendan­tur. 11

Next

/
Oldalképek
Tartalom