A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

Circulares Dioecesanae Wr. I. VV. Fratres et Filii in Christo dilectissimi! Fxistimo, quod non possim dignius auspicari meas ad Vos h. a. circulares litteras, quam communicando Vobiscum tenores Apostoliéi Brevis, a Sanctissimo Domino Nostro ad illos Episcopos directi, qui nuper Strigonium confluxerant, ut Eininentissimo Cardinali, Principi Primati et Archi-Episcopo suam venerationem coram contestarentur, dum ille semisecularis Sacerdotii sui solemnia agebat. Qui Metropolitanae illi Ecclesiae, et ejus venerando Antis­titi tantis obstringor titulis, dictae solemriitatis pars quantalacunque esse volui. Nibil vero congregati Episcopi habuerunt antiquius, quam meminisse Summi Pontificis, „in quem irru­erunt fortes, quorum furor secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obtu­rantis aures suas.u ') Ingemuerunt Episcopi super afflictione Capitis Ecclesiae, et cohibere se non poterant, quominus dolorem suum Beatissimo Patri exprimerent, eundeinque de lilia— li sua pietate, intemerata fidelitate et adhaesione certiorem facerent. Praestitum hoc ab iis est ope litterarum, ad quas sequens meruerunt recipere responsum : Pius PP. IX. Dilecte Fili Noster, Venerabiles Fratres, ac Dilecte Fili, Salutem et Apostolicain Benedictionem. Gratae Nobis admodum fuerunt obsequentissimae et amantissi- mae Vestrae litterae die 6-a hujus mensis Strigonii ad Nos datae, ex quibus non medio­crem certe percepimus consolationem, inter gravissimas, quibus premimur, amaritudines. In eisdem enim litteris condigne elucet singularis Vestra erga Nos, et hanc S. Petri ^Cathe- drara fides, amor et observantia, atque omni ex parte se prodit acerbissimus Vestrum omnium dolor ob notissimas, in quibus versamur tribulationes, nequissimis illorum hominum consiliis et molitionibus, qui acerrimum Catholicae Ecclesiae, huic Apostolicae Sedi, ac Beati Petri patrimonio inferunt bellum, ac jura omnia divina et humana funditus delere connituntur. Ac per Vos ipsi Dilecte Fili Noster, ac Venerabiles Fratres — nec non Di­lecte Fili vel facile intelligere potestis, quam vehementer. Nos delectati simus hisce egre­giis religiosissimae Vestrae mentis sensibus, qui catholicis Antistibus plane digni, amplissi­mas merentur laudes et paternam Nostram in Vos caritatem summopere excitant et augent. Ne intermittatis vero ardentiore usque studio clementissimum misericordiarum Patrem orare et obsecrare, ut velit Nos semper adjuvare et consolari in omni tribulatione Nostra, utque omnipotenti sua virtute omnes Ecclesiae suae sanctae, et hujus Apostolicae Sedis hostes ad veritatis, justitiae, salutisque semitas reducere dignetur. Optime autem nostis, quae quanta­que sit temporum perturbatio et iniquitas, neque ignoratis quibus pravis opinionibus quibus­que perversis omnis generis fraudibus et machinationibus fabricatores mendacii et perver­sorum dogmatum cultores omnium mentes animosque corrumpere, et si fieri unquam posset divinam nostram religioneiq funditus evertere connituntur. Quocirca Dilecte Fili Noster, Venerabiles Fratres et Dilecte Fili divino auxilio freti pro Vestra eximia pietate ac zelo ne Nr. 151. Apostolicnm Breve ad Episcopos directum — Malevolorum moltimina in sedem Apo- stolicam. 1) Ps. 57. 7. 58. 6. 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom