A Győri Püspökség Körlevelei, 1860

Tartalomjegyzék

18 quum nihil in homine praeter hominem videat, nihilque in homine praeter hominem diligat, undique humana est , terreiia atque infirma. Dat stipem , sed personalia vix novit sacrificia; hominum gloria et fama pascitur, sed languescit in tenebris. Caritas, non phi— lantropia pauperibus inservit in nosocomiis, ministrat peste infectis, atque inter civiles ae­que ac barbaras gentes pro fratribus vitam cum sanguine impendit. Philantropia virtus est debilitatae naturae, caritasl!Vbró virtus est gratia et exemplis restauratae ac prope divinae. Exemplar caritatis in Illo eminet, qui pro fratribus primus animam posuit, totque ac tantos sui imitatores constituit. Promtítumfté illa benefaciendi, seu viva fide, quae per caritatem operatur, animari se fideles nostri contestati sunt, sed et id comprobaverunt, quod sciant ac sentiant se magni ac in universum mundum diffusi corporis membra esse, seque ad illos pertinere, quibus teste S. Paciano „Christianus nomen, Catholicus cognomen,u quodve con- formiter monitis Salvatoris ') „facere sibi velint amicos de mammona iniquitatis, ut cum de­fecerint, recipiantur ad aeterna tabernacula ;u quod denique sic transire velint per tempora­lia , ut non amittant aeterna. 2) De mercede quam recepturi sunt, qui beneficentiae illa opera exercuerunt , loquitur S. Cyprianus: 3) „Amen dico vobis: quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis , mihi fecistis. Quid potuit nobis majus Christus edi­cere ? Quomodo magis potuit justitiae ac misericordiae nostrae opera provocare, quam quod praestari sibi, quidquid egenti praestatur et pauperi, et se dixit offendi, nisi egenti praestetur et pauperi . ut qui respectu fratris in Ecclesia non moveatur, vel Christi contemplatione moveatur, et qui non cogitat in labore atque in egestate conservum, vel Dominum cogitet in ipso illo , quem despicit constitutum. Et idcirco — — — ne parum metamus , plurimum seminemus, securitati et saluti aeternae, dum tempus est consulamus, Paulo apostolo admonente et dicente: Ergo dum tempus habemus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus.u Ego autem precor, ut Deus fidelibus , curae ve­strae creditis concedat porro spiritus sui fervorem, amoris sui suavitatem , christianae dile­ctionis sinceritatem, in tentationibus fortitudinem, in adversis patientiam, in prosperis humi­litatem ; perveniant ad aures Ejus preces de quacunque tribulatione clamantium, ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam Ejus gaudeant adfuisse. Vobis autem VV. FF. et FF. qui populum hujus Dioecesis qua precibus qua monitis, qua exemplis vestris ad exer­cendam beneficentiam provocavistis, excitastis, animastis, publicas hisce ago gratias. Implete etiam posthac gaudium meum 4), absit a vobis omnis tepor in commendandis caritatis, mi­sericordiae ac beneficentiae operibus, qui enim perseveraverit usque in finem hic salvus erit3); nolite igitur vinci a malo fi) a murmure quod excitant,qui cum Iscariote dicunt: „ut quid perditio haec ?u vel exemplo illorum, qui „non intelligunt super egenum et pauperem11 7) sed vincite in bono malum. Facite quod vestrum est, etiam hic pensate illud S. Bernardi6) „curam exigeris non curationem ^ 'bbsecrate, exaltate vocem vestram pro iis, qui opis nostrae indigi sunt, dicite cum Christo Domino: „estote misericordes sicut et Pater vester misericors estu'') et cum beatissimo Tolna: „Quomodo potueris ita esto misericors. Si mul­tum tibi fuerit abundanter tribue, si exiguum tibi fuerit etiam exiguum libenter impertiri stude.“ ,n) Successum et effectum conaminum vestrorum relinquite et commendate Deo, *) *) Luc. 16. 9. 2) Orat. Eccl. Dnica 3. post Pentcc. 3) Libr. de oper. et eleemosyna. 4) Philip, 2- 2. 5) Matth. 24. 13. 6) Rom. 12. 21. t) Psal. 40. 1. In Cap. 16. Luc. 9) Luc. 6. 36. «>) Tob. 4. 89.

Next

/
Oldalképek
Tartalom