A Győri Püspökség Körlevelei, 1860
Tartalomjegyzék
14 Nandum ? Sed recreet nos Dei illius memoria, qui vel „ex lapidibus potest filios Abrahae suscitare1,1 ‘) et cujus in inore saepe numero est, „infirma mundi eligere, ut confundat fortia.11 2) Jactemus igitur et nos super Dominum curam nostram, et ipse nos enutriet. 3) Ipse enim dabit lasso virtutem, et „qui sperant in eo, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, volabunt, et non deficient.11 4) „Deus autem et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui elegit nos, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate, det Vobis Spiritum sapientiae, et illuminet oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus , et quae divitiae gloriae hereditatis ejus in sanctis.11 5) Datum Jaurini Festo Desponsationis B. M. V. die 23-a Januarii 1860. Nr. 306. De dispensatione in aetate Praeparandorum et in frequentatione Praepa- randiae. Bixcelsum C. R. Ministerium Cultus et Institutionis de petenda dispensatione in aetate, quae ad frequentandam Praeparandiam requiritur, et in ipsa frequentatione Praeparandiae sequentia sub 27. Decembris 1859. Nr. IM2,/m3 constituit: 1) Pro susceptione ad institutum Praeparandiale sedecim annorum completorum aetas requiritur. In casibus singulari consideratione dignis C. R. Locumtenentiale Officium tres menses de praedicta aetate remittere potest, si autem major defectus annorum occurrat, ab Exc. Ministerio dispensationem petere oportebit. 2) Ad subeundum examen habilitatis docendi cum dispensatione in frequentatione praeparandiae nemo admitti potest, nisi obtento Ministerii annutu. Propositio dispensationis ejusmodi per C. R. Locumtenentiale Officium facienda est, ast eo duntaxat in casu, si recurrentem solers studium, probi mores, et per praxim scholasticam acquisita dexteritas in docendo commendaverit, et pro gerendo munere docendi peculiari modo aptum stiterit. 3) Universim notandum , dispensationem utriusque generis eousque tantum fieri posse, donec candidatorum muneris ludirectoralis, requisitis praecognitionibus instructorum defectus reipsa perduraverit. Quamprimum itaque instituta praeparandialia defectum illum compleverint, recursus pro impetrandis praememoratis dispensationibus non admittantur. Jaurini die 27. Januarii 1860. Nr. 307. Pretium Circularium anni 1859. Pretium typi Circularium, quae anno 1859. publicatae sunt, per singulas parochiales ecclesias cum 2 fl. a. m. reluendum est. Exemptae ab bac contributione nunc quoque censeantur ecclesiae illae, quae annis prioribus ob nimiam paupertatem pari beneficio relaxationis frue- banlur. Pecunias districtuum tenus collectas V. A. Diaconi ad Cancellariam Officii dioecesani transponant. Jaurini die 27. Januarii 1860. Joannes m. p. Episcopos. i) i) Matth. 3. 9. 2) 1. Cor. 1. 28. 3) Psal. 34. 25. 4) Isai 40. 29. 31. 9) Ephes. 1. 3. 4. 17.