A Győri Püspökség Körlevelei, 1860
Tartalomjegyzék
9 Nullum quidem tempus a divitiis misericordiae divinae vacat, neque ullum est, quo salutis animae nostrae curam negligere liceat, ..quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur ?“ ') vult tamen sollicita pia credentium mater, sancta Catholica Ecclesia, ut sacro quadragesimali tempore praecipuo quodam studio ad pietatis, et poenitentiae opera incumbamus, et salutem nostram peculiari cum alacritate, zelo ac industria operemur. Dubitari nequit VV. FF. et FF., et apud omnes sanctioris vitae magistros in confesso est, attentam ac devotam considerationem summi illius beneficii , quod nobis in ara crucis Dominus noster Jesus Christus, idem et Sacerdos et Sacrificium contulit, efficacis- simuin esse salutis promovendae adminiculum, quippe qua ad amorem Dei, odium vero peccati potentissime moveamur, ad amorem quidem Dei „qui prior dilexit nosu 2) et ita dilexit „ut proprio Filio suo non pepercerit, sed pro nobis omnibus tradiderit illum3) ad odium vero ac detestationem peccati , quum „Pontifex noster sanctus , innocens, impollutus , segregatus a peccatoribus 4) traditus sit propter delicta nostra , vulneratus sit propter scelera nostra, 5) delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, 6) ut nos peccatis mortui, justitiae vivamus: cujus livore sanali sumus.u 7) Quamobrem tam Apostoli, quam SS. Patres nihil magis commendaverunt , quam attentam considerationem passionis et mortis Domini. Monet nos S. Petrus : s) „Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini; quia qui passus est in carne , desiit a peccatis , ut jam non in desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis ;u vult ut in omni coversatione sancti simus, „scientes , quod non corruptibilibus auro et argento redempti fuerimus, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati.u n) S. Paulus vero inculcat nobis ,n) „ut deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum , per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, utque recogitemus eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem.u Imo gentium Apostolus, qui recens conversis lac potum dedit, non escam, cujus nondum capaces erant, “) Christum tamen praedicabat crucifixum, et cum multa sciret, se nihil scire professus est, „nisi Christum et hunc crucifixum^12) Vestigiis Apostolorum institere SS. Patres, quorum aeque magnifica sunt de redemptionis nostrae sacratissimis mysteriis eloquia, et frequentissima de illis pie contemplandis monita. „Inspice, inquit S. Augustinus l3) vulnera pendentis, sanguinem morientis, cicatrices resurgentis; caput habet inclinatum ad deosculandum, cor apertum ad diligendum , brachia extensa ad amplexandum, totum corpus expositum ad redimendum. Ilaec quanta sint cogitate, haec in statera vestri cordis appendite, ut totus vobis figatur in corde, qui totus pro vobis fixus est in cruce.u Non ab- similiter S. Leo M. provocat nos l4): „Attendite, ait, et percipite sublimissimum divinae ‘) Matth. 16. 26. 2) 1. Joann. 4. 19. 3) Rom. 8. 32. Hebr, 7. 26. 5) isai 53. 5. 6) Coloss 2. 14. ’) 1. Petr. 2. 24. 8) Petr. 4. 1. seq. Ibidem 1. 18. 19. «>) Hebr. 12. 1. seq. ») 1 Cor. 3. 2. >*) Ibid. 2. 2. «) Libr. de virg, 14_) Serm, 9. de quadrag. 3* Nr. 260. Assidua meditatio et praedicatio Christi crucifixi, et observantia quadragesi- malis jejunii commendatur.