A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
89 lapide absque difficultate et magnis sumtibus omnino procurari queat. Ubicunque igitur necessitas novi fontis baptismalis patula est, Curatus eatenus mihi referat, et dispositiones meas opperiatur. Necessitatem autem novi fontis, rite de cetero instructi, exponit prae- laudatum decretum Synodi Mediolanensis. 3. „Fons baptismalis in duas cavas partes dividatur, lapide, above non spongioso corpore interposito. Harum cavitatum altera consecratam aquam contineat, altera infantis capiti infusam excipiat, quae inde in sacrarium profluat: illa aeneo, vel metallino quocunque aperculo, haec ligneo saltem claudatur;“ ita Synodus Vercellensis de Anno 1749. Sicubi fons baptismalis non ita constructus est, ut praedictas duas partes habeat, ibi omnino cavendum esse praecipit Synodus provinc. Mediolanensis „ut ne aqua capiti infantis infusa in eundem fontem recidat“ hinc est, quod Rituale Romanum inter requisita administrandi Baptismi numeret pelvim seu bacile, ad excipiendam aquam ex capite defluentem, quibus verbis implicite prohibet baptizari super ipsum fontem ita, ut aqua, qua ablutus est infans, in ipsum eundem fontem refluat. Aqua haec ex pelvi ad sacrarium effundenda est, ita disponentibus tam Rituali praememorato, quam Synodorum decretis. Ubicunque igitur fons baptismalis duas illas superius recensitas partes, nimirum unam pro consecrata aqua, aliam pro excipienda illa consecratae aquae parte, quae capiti infantis alTusa fuit, non habet, pelvis procuretur, super qua administrandum est hocce Sacramentum. 4 Fons baptismalis habeat intrinsecus tabellam, quae dimidia tantum aperiatur, fontisque ostium compresse claudat ita, ut aquam a pulveribus aliisque sordibus plene tueatur. Habeat insuper operculum sera et clave munitum, in eoque ubi commode fieri potest depingatur imago S. Joannis Christum baptizantis. Ita Concil. Mediolan IV. et Ritualia Romanum ac Strigon. Causas, cur fons baptismalis nunquam non obseratus esse debeat, lias assignant synodales constitutiones, nimirum reverentiam consecratae aquae debitam, item nequis aquam sacri fontis ad usus illicitos et superstitiosos haurire possit. Eaedem constitutiones volunt, ut clavis fontis baptismalis a Parocho ipso diligentissime custodiatur. Synodus Eystett. de Anno 1447 statuit ‘): Baptisterium semper teneatur clausum et seratum, cujus claves apud sacerdotes, et non in manibus laicorum diligenter reserventur.“ Hoc idem sub gravi sanctione jubet Synodus Scepusiensis sub Malhia 1. Rege Hungar. Anno 1460 celebrata can. 1. „statuimus, ut Baptismalis fons sub decenti habeatur custodia, ita ut claves apud Plebanum vel Capellanuin ejus in loco secreto et securo conserventur, ne temeraria manus aliquid vitiationis, vel mali operis cum eodem exercere possit. Transgressor vero hujus statuti nostri, per unum mensem ab ingressu Ecclesiae suspendatur.“ Hoc ipsum in aliis quoque Hungáriáé Synodis decretum legimus. Vidi ego fontem baptismalem omni sera destitutum, in eoque consecratam aquam adeo conspurcatmn sordibus, ut illius conspectus fastidium in ipsis adeo infimae sortis hominibus progenerare debuerit. Ecce cum quali aqua administrabatur, ac utinain amplius non administretur „divinum et vivificans lavacrum“ 2) „omnium Hei beneficiorum praeclarissimum et praestantissimum“ 3). 5. Sit ad exigentiam Ritualis Romani fons baptismalis cancellis circumseplus, seu ut Concil. Mediol. IV. loquitur, „Sepiatur omnino unumquodque Baptisterium, si ferro vel lapide Episcopi judicio non poterit, saltem ligneis cancellis.“ 6. Operimentum sive turricula baptisterii, si salis ampla, firma et tuta fuerit, scrinii loco servire poterit, in qua commode asserventur cum vascula tum ceterae res in Sacramenti solenni administratione necessario adhibendae, quas *) *) Cap. 10. a) S. Cyrill. Ilieros. cateches. 1. mystagog. 3) S. Gregor. Naz. orat. 40. 20