A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

32 um Missarum fundatarum cum adnotatione dierum, quibus illae persolvendae sunt, in Sa- cristia palam exponendi; est enim praeceptum hoc spiritui SS. Canonum conforme, et plu­rimum confert ad firmandam in fidelibus de stricto implemento piarum fundationum persua­sionem. §. 38. In administrationem peculii piarum fundationum Patronis ecclesiarum nullus influxus competit, cum nihil eorum de his fundationibus intersit. De cetero dispositiones §§. 17, 18, 21, 23, 24, 25, 26, 27. etiam ad piarum fundationum peculii administrationem pertinent. Curandum in specie, ut in obligatorialibus privatorum non minus quam publici aerarii, quatenus ad pias fundationes adtinent, harum expressa designatio contineatur. §. 39. Ordinarius postquam piam aliquam fundationem acceptavisset, ratamque habuisset, instrumenti fundationis adprobati exemplar unum — tymbro non munitum — C. R. Locumtenentiae Officio exhibebit. SECTIO IV. Peculii* Ecclesiarum et piarum fumlafiouum almiaistrafieais Supermspectiu et Ratio daiui&e §. 40. Superinspectionem administrationis peculii singularum Dioecesis Nostrae ecclesiarum et piarum fundationum, quippe quae Nobis ceu Ordinario vigore SS. Canonum competit, omni occasione exercebimus. Sed etiam a Nostris Vice-Archi-Diaconis Districtu- alibus promittimus Nobis, ipsos non occasione solum visitationis, quam in Districtibus suis annue peragent, sed alias etiam totis viribus eo connisuros esse, ut adaequatam de eo nanciscantur scientiam, an peculium immobile non secus ac mobile districtus sui ecclesia­rum, piarumque fundationum in sua integritate conserventur, et secundum normas praemis­sas administretur. Nullam, quam hac parte observaverint aut detexerint, praevaricationem vel incuriam dissimulent, sed primum quidem concernentes peculii administratores eatenus commonefaciant, continuato vero abusu rem Ordinariatui proponant. §. 41. Non morabimur annuere requisitioni Patroni, petentis, ut in sua, vel re­praesentantis sui praesentia status aedium aut peculii ecclesiae patronatui obnoxiae in­vestigetur. §. 42. De administratione peculii cujuslibet ecclesiae, omniumque ad eam perti­nentium piarum fundationum, exeunte anno administrationali, — qui a 1. Januarii sumit ini­tium — debitis documentis instructae rationes reddendae sunt. §. 43. Rationes ecclesiarum et piarum fundationum in regula rector ecclesiae gra­tis conficere tenetur. Sed ubi parochi aut curati hoc praecise titulo quampiam remunera- tionem adusque perceperunt, illa eosdem porro perfrui indulgemus. Idem tenendum de sa­lario vel honorario aliarum personarum, quae forte oh nonnullarum ecclesiarum amplius peculium, aut vero ob peculii sacri difficiliorem procurationem ad conficiendas ecclesiae ra­tiones adhibitae fuerunt, aut vero in futurum adhibebuntur. §. 44. Rationantes est evoluto administrationis anno, ductu diarii annuas rationes

Next

/
Oldalképek
Tartalom