A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

12 apostolica largitate omnibus ubique Christi fidelibus obvium sit atque commune, illis nimirum, qui, prout loquitur praelaudatus Pontifex (Constit. Pia Mater, dd. 5. Aprilis 1747) vere poenitentes et confessi ac sacra communione refecti, vel quatenus id facere nequiverint, saltem contriti Nomen JESU ore, si potuerint, sin minus, corde invocaverint, et mortem tamquam stipendium peccati de manu Domini patienti ac alacri animo susceperint. Hodie namque praedicta facultas omnibus locorum Ordinariis tribuitur, atque eandem Nobis quoque pro tempore, quo regimini hujus Jaurinensis Ecclesiae praefuerimus, sic collatam fuisse, ut illam Sacerdotibus Dioecesis Nostrae ad arbitrium Nostrum subdelegare possimus , tenores Apostoliéi Brevis palam faciunt, quod ope Circularium sub 2. Augusti 1857 Nr. 852 publi­cavimus. Ne ullum de applicatione Apostoliéi hujus Rescripti supersit dubium, praesentium vigore declaramus, dictam facultatem e mente et arbitrio Nostris subdelegatam esse ac subdelegari omnibus Parochis, Parochiarumque Administratoribus, quibus illam simul cum canonica institutione, et respective cum demandata animarum cura conferri volumus; omni­bus porro de utroque Clero Sacerdotibus, jurisdictione sacra in ordine ad audiendas in Dioecesi Nostra Christi fidelium sacramentales confessiones provisis, quibus illam, de qua hic sermo, facultatem cum ipsa prima approbatione sic concedere volumus, ut hac prolon­gata , illius quoque subdelegationis prolongationem intelligendam esse decernamus. Nihil nempe in votis habemus magis, quam ut, quod ab Apostolica largitate accepimus , in com­munem commissi Nobis gregis utilitatem derivetur, neve illius copia cuipiam desit, in quo­cunque Dioecesis Nostrae angulo commoranti. Mandamus autem omnibus et singulis, quibus vices Nostras eatenus commisimus ac subdelegavimus, ut supradictam benedictionem Apostolicam cum indulgentiae plenariae applicatione, juxta formulam in praecitata Constitu­tione Benedicti NIV. contentam, atque a Sanctissimo Domino Nostro cum Brevi Apostolico, quod superius commemoravimus, eum in finem Nobis submissam, et non aliter iinperliantur, alioquin oleum perdent et operam, eum S. Congregatio Indulg. 5. Februarii 1841 declara­verit, valide conferri non posse indulgentiam, nisi stricte servata praescripta formula, quam in Rituali, quo Dioecesis Nostra utitur, insertam legimus, quamve facilioris commodiorisque usus causa ad calcem etiam Directorii adjiciendam curavimus. Ut vero omnibus certo constet, quando et quibus impertienda, quibus autem deneganda sit toties memorata indul­gentia, harum contextui litterarum inserimus ea, quae de praedictis in Rituali, quo omnium Ecclesiarum Mater et Magistra utitur, statuta occurrunt his verbis: „Benedictio in articulo mortis cum soleat impertiri post Sacramenta Poenitentiae, Eucharistiae et extremae Unctio­nis illis infirmis, qui vel illam petierint, dum sana mente et integris sensibus erant, seu verisimiliter petiissent, vel dederint signa contritionis; impertienda iisdem est, etiamsi postea linguae, coeterorumquo sensuum usu sint destituti, aut in delirium vel amentiam inciderint. Excommunicatis vero, impoenitentibus, et qui in manifesto peccato mortali moriuntur, est omnino deneganda.“ Monemus porro, indulgentiam hanc elargituros Sacerdotes, ut mori­bundos sui adhuc conscios ac ideo excipiendae salutaris instructionis capaces ad thesaurum coelestem, quem in indulgentia percepturi sunt, et ad ea, quae ipsis scopo hoc agenda sint, paucis attentos reddere haud intermittant, sic namque fiet, ut moribundi quidem indulgentiae fructum certius consequi valeant, Sacerdotes vero mandato Benedicti XIV. rospondeant, in eadem Constitutione praecipientis: „ut omni ratione studeant, moribundos fideles excitare ad novos de admissis peccatis doloris actus eliciendos, concipiendosque ferventissimae in Deum caritatis affectus, praesertim vero ad ipsam mortem aequo ac libenti animo de manu Domini

Next

/
Oldalképek
Tartalom