A Győri Püspökség Körlevelei, 1859
Tartalomjegyzék
141 Xr. XXMMM. Funestissima esse solent consectaria matrimoniorum, quae exteri homines in Imperio Austriaco contrahunt, quin per leges patriae suae ad celebrandas nuptias admitti potuerint. Hujusmodi namque matrimonio in patria extranei effectus civiles abjudicantur, proles exinde progenitae pro illegitimis declarantur, et cum matre a patria alterius conjugis, respective patris arcentur. Idem vero est sive ambo nupturientes sint exteri, sive unus tantum ad classem exterorum pertineat. Ad praecavenda, quae nunc attigi mala, sed porro etiam, ut a DD. Curatis Dioecesis meae omne responsionis onus, ob assistentiam matrimoniis exterarum personarum praestitam, amoliar, in sensu Ministerialis Rescripti, quod sub 22-da Novembris h. a. N. 17602 emanavit, praesentium vigore dispono, ut DD. Curati nullam exteram i. e. Imperio Austriaco non subditam personam ad matrimonium admittant, nisi prius eatenus ad me retulerint, atque a me de cautelis necessario adbibendis ac observandis congruam invia- tionem acceperint. Jaurini die 27. Decembris 1859. Quaesitum a me fuit, an novum Rituale Strigoniense, quo vigore dispositionis sub 31. Julii 1858. Nr. 2350 editae haec quoque Dioecesis Metropoli Strigoniensi sulfraganea utitur, pro Ecclesiis etiam filialibus procurari possit. Arbitrio DD. Curatorum relinquo , dictum ritualem librum etiam pro filialibus Ecclesiis, ad rationes earundem procurare, eo suapte intellecto, quod antiquati Ritualis usus nec in filialibus Ecclesiis fieri possit. Jaurini die 27. Decemb. 1859. •rtSvii.1 ipomp yu nuo uuoinnm Vigore Decreti C. R. Locumtenentialis Sectionis Budensis ddo 9. Novemb. h. a. Nr. 31340 Eduardus Skvor, Romano Catholicus, annorum 38. ex Tapsony in Comitatu Siimeghiensi oriundus, qui postremo ludimagistri et Notarii officium in Csömör gerebat, propter crimen commissae fraudis autem ad unius anni carcerem damnatus est, pro obeundo seu privatim sive publice docentis officio inhabilis declaratur. Quod pro congrua directione hisce publicatur. Jaurini die 28. Decemb. 1859. I ro vacante statione ludirectorali in Közép-Pulya praesentibus concursus publicus indicitur, termino pro exhibendis districtuali scholarum Inspectori, Praeposito ac Parocho Lóokensi supplicibus libellis in diem 20. Februarii 1860 defixo. Redditus stationis ejusdem sequentes sunt: Nr. 3575. Exteri homines non copulandi. nisi facta ad Ordinarium relatione, et obtenta abin- de inviatione. Nr. 3576. Novum Rituale etiam pro Ecclesiis filialibus procurari potest. Nr. 3577. Eduardum Skvor a munere docentis gerendo prohibitum esse. Nr. 3578. Concursus pro statione ludirectorali in Közép- Pulya. 31