A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

137 ritate sum usus. Qm pro sua humanitate et non mediocri in me studio pleraque mecum ve­terum graecorum Theologorum scripta communicavit, quae nocturna diurnaque manu versare consuevit.“ Alii Sirletum vivam Bibliothecam compellaverunt. Cooperantibus tot, tantaeque eruditionis viris tandem Catechismus perfectus est. Sed S. Carolo is nondum ad extremum, ut ajunt, unguem politus, nondum omnibus numeris absolutus videbatur. Voluit, atque a Pon­tifice etiam impetravit, ut liber novae congregationis incudi subjiceretur, ne nimirum ratione etiam styli et dictionis quidquam sit, quod in libro desideretur. Qua de re Jos. Ripalmont. ‘) haec adnotat: „Is (Carolus) animo conceperat eximium Romani Catechismi opus, de quo opere conficiendo sanxerunt Patres Cone. Trid. Etiam ei dirigendae institutioni capitibusque disponendis summi theologorum adlaborabant. Sed consilium erat Caroli, ut divinitas et alti­tudo rerum pari verborum dignitate explicaretur, adhibitisque latinae linguae summis ea tem­pestate hominibus, per eos absolvit opus, quod meliori Romanorum saeculo natum videri posset.“ Jussu Pontificis S. Pii V. tandem anno 1566. Catecbismus ille publica luce donatus est, quem summo cum applausu in tota Ecclesia susceptum receptuinque fuisse, Acta et decreta Synodorum, harurnque tam provincialium quam dioecesanarum loquuntur. E viginti et ultra provincialium Conciliorum decretis, illud Synodi Rhemensis de anno 1583. ita sonat: „Praecipimus parochis ut non solum inculpate vivant , verum etiam semper habeant prae manibus Catechisinum editum jussu Concilii Tridentini, ex quo singulis diebus Dominicis de­promant, quod Evangelio aptari et populo proponi possit.“ Synodus Cremonensis de anno 1605. Tit. de magist. statuit: „Divino afflatu Spiritus Sancti illi Patres, qui Concilio Tri- dentino praefuere, mandarunt, ut quamprimum Romanus Catecbismus conscriberetur, ex quo velut foecundissimis sanctae matris uberibus clerici omnes ecclesiasticae doctrinae suavissi­mum lac exsugere valerent. Ea igitur consuetudo, quae sancte in nostra Seminaria intro­ducta est, clericis omnibus Romanum Catechisinum explicandi, omnino inde a hulimagistris clericis sub poena suspensionis quotidie vel saltem ter in hebdomada servetur.“* Synodus Tarantasiensis de anno 1609. vocat Catechisinum hunc „Catholicorum dogmatum promptua­rium, totiusque Theologiae compendium.“ Hunc Catechisinum in Hungária quoque eam, quam alibi locorum habuit, obtinuisse auctoritatem, vel e statuto VII. Synodi provincialis anno 1638. Tirnaviae celebratae intelligitur, ope cujus examinatoribus synodalibus praecipitur, quo promovendis ad beneficia parochialia Sacerdotibus severe injungant, „ut ante alios libros Catecbismum Romanum habeant“2). Suam hanc in Ecclesia universa receptionem Catechismus Romanus non solum auctoritati Concilii Tridentini, et Summorum Pontificum S Pii V. et Gregorii XIII. approbationi, sed interno etiam suo valori et praestantiae debet, quam non minus vere quam praeclare suis expressit clericis Augustinus Valerius Veronensis Episcopus, S. Carolo Borrom. in paucis carissimus 3): „Catechismus abhinc triennium est editus Pii V. P. M. jussu, quem ad juvandam rempublicam Christianam et restituendam veterem Ecclesiae disciplinam nobis videmus divinitus datum esse. Opus tam praeclarum , si sententiarum gra­vitatem, et lumina etiam verborum spectemus, ut nullum praeclarius mullis abhinc saeculis editum docti homines judicent. Sunt enim explicata omnia, quae ad instituendas animas per­tinent, tanto ordine, tanta perspicuitate, tantaque majestate, ut sancta Mater Ecclesia Spiri­tu Sancto edocta, non homo quispiam vocem emittere et homines docere videatur. Vos qui aliquantum aetate processistis, legite hunc Catechisinum septies, et plusquam septies, mira­l) Hist. Eccl. Mediol. p. 3. 2) Péterffy Sacr. Concil. par. 2. p. 368. 3) Libr. 1. 29*

Next

/
Oldalképek
Tartalom