A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

ff* 103 irr. xrm. Eiminentissimus 1). Cardinalis Princeps Primas Regni et Archi-Episcopus Strigoniensis typis impressum exemplar decretorum et actorum sub suo praesidio anno superiore celebrati Con­cilii provincialis, ad pedes Sanctissimi Domini Nostri suo, comprovincialiumque Episcopo­rum nomine deposuit. Beatissimus Pater submissum exemplar pro innata sibi clementia benignissimo suscepit animo, pro eoque filiis suis gratias agere dignatus est ita, ut simul universo provinciae Strigoniensis Clero fidelique populo apostolicain benedictionem imper­tiretur ope Rescripti, cujus tenor est sequens: PIUS PP. IX. Meiste löstet?. S&Iutenx "atis ad Nos Litteris obsequentissimis Acta et Decreta Provincialis Concilii isthic celebrati et auctoritate nostra probati, quae typis in lucem publicam mox exiverunt, mittere Nobis Tuo juxta, aliorumque istius Ecclesiasticae Provinciae Episcoporum nomine voluisti. Quo de officio multas Tibi, Dilecte Fili noster, atque illis agimus et habemus gratias, deque vestra erga Nos ipsos et supremam hanc Petri Cathedram devotione et observantia amplissimas nomini vestro tribuentes laudes. Summis autem votis ac precibus omnipotentem Dominum exoramus, ut super vos, omnemque istum Clerum ac populum divitias misericordiae suae benignus effundat. Et tanti hujus boni auspicem esse cupimus Apostolicam Benedictionem, quam ex imo corde depromptam, et cum verae omnis prosperitatis voto conjunctam Tibi Dilecte Fili noster, eisdemque Episcopis SulFraganeis Tuis, Clero ac fideli populo universo peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Petrum die 24. Augusti anno 1859 Pontificatus Nostri anno XIV. Pius PP. IX. Quod Apostolicae benignitatis documentum cum ad omnes nos pertineat, ad omnium isthic notitiam perferre placuit. In Rákos die 29. Septembris 1859. Nondum Domino placuit motos in Italia componere linctus. Necdum principibus in exilium per rebelles actis in propria reverti licuit, necdum populis quarumdam status Pontificii pro­vinciarum, quas Legationes dicunt, ad obsequium redire permissum est piissimi mitissimique Principis, cui obedientiae fidelitatisque juramento obstringuntur, imo vero qui illic nunc re­rum poliuntur, seque velut populi antesignanos gerunt, eo prolapsi sunt temeritatis, ut flo— rentissimas patrimonii S. Petri ditiones, quasi illae nullius res essent, extraneo Principi 24 Nr. 2732. Summus Pontifex pro submisso sibi exemplari decretorum et actorum Synod, pro­vincialis Stri­goniensis gratias agit. Nr. 2733. Preces pro Summo Pon­tifice, ob re­bellium tu­multus in angustias conjecto indicuntur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom