A Győri Püspökség Körlevelei, 1859

Tartalomjegyzék

101 Sui» 1. Maji 1858 Nr. 1462 ad V. Cleri notitiam pertuli decretum a S. Congregatione Episcoporum et Regularium die 19. Maji 1857 editum de aetate, qua virgines Deo sacratae ad solemnium votorum professionem in Imperio Austriaco admittendae sint. Similis tenoris decretum quoad religiosos viros ab eadem S. Congregatione emanavit, quod quia jus par­ticulare ecclesiasticum ditionum Austriacarum constituit, pro communi notitia Circularibus litteris inserere placuit. Decretam. Peculiaribus adductus rationibus, auditaque sententia S. R. E. Cardinalium S. Congrega­tionis super statu Regularium, Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa IX. quoad Regulares virorum familias cujuscunque Ordinis Congregationis et Instituti votorum solennium in ditione S. C. Apostolicae Majestatis existentes, ex Apostolicae Auctoritatis plenitudine haec, quae sequuntur, statuit, constituit atque decernit: Peracta probatione et Novitiatu, ad praescriptum S. Concilii Tridentini, Constitu­tionum Apostolicarum, et Statutorum Ordinis a S. Sede approbatorum, Novitii vota simplicia emittant, postquam expleverint aetatem annorum sexdecim, ab eodem Tridentino Concilio statutam, vel aliam majorem, quae forsan a statutis Ordinis a S. Sede approbatis requiratur; et quoad laicos et conversos postquam ad eam pervenerint aetatem , quae in Constitutione Clementis VIII. incipien: „In Supremo“ praefinita est. Professi post triennium a die , quo vota simplicia emiserint, computandum, si digni reperiantur, ad professionem votorum solen­nium admittantur, nisi fortasse pro aliquibus locis, uti nonnullis Institutis indultum est, professio votorum simplicium ad longius tempus concessa fuerit. Poterunt vero Superiores, elapso triennio, professionem votorum solennium dilferre, non tamen ultra aetatem annorum vigintiquinque expletorum. Decreta S. Congregationis super statu Regularium incipien. „Romani Pontifices“ et „Regulari disciplinae“ anno 1848 promulgata, omnino serventur in receptione ad habitum, novitiatum et professionem votorum simplicium. Sanctitas Sua exequutionein et observantiam hujus decreti omnibus, ad quos spectat, ex praecepto obedientiae districte mandat, ac contrariis quibuscunque etiam spe­ciali et individua mentione et derogatione dignis Apostolica Auctoritate derogat ac derogatum esse declarat. Datum Romae ex S. Congregatione Episcoporum et Regularium die 19. Martii anno 1857. G. Card, de Genga Praefectus A. Archi-Episcopus Philippens. Secretarius. Dudum ea fuit querimonia virorum, qui profectum pubis scholasticae labii croatici exoptant, libellos pro usu scholarum elementarium praescriptos ad scopum suum non valere, eo quod tali dialecto exarati sint, quam populus harum regionum ignorat. Querimoniae illi occurrit Excelsum C. R. Ministerium Cultus et Institutionis, libelli elementaris ad labium nostrorum Croataruin adcoinmodati editionem procurando, una vero sub 28. m. p. N. 9,1%3<> disponendo, ut omnibus aliis manumissis, solus hic libellus ab initio futuri anni scholastici ,8*%o in 23* Nr. 2478. Decretum S. Congrega­tionis Epi­scoporum ac Regularium de admitten­dis ad pro­fessionem votorum religiosis viris in Im­perio Au­striaco. Nr. 2486. Novus libel­lus elemen­taris pro scholis croaticis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom