Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Győr, 1904

35 cathedrae philosophiae primum Jaurini, dein Posonii per Benedictinos in se receptae fuerint, ex praementionata quotta tantumdem supputetur, quantum salaria quatvor professorum philosophiae una cum senioratus beneficio, in singula accademia efficiunt, residuum autem per benedicti­norum archi-abbatem ad fundum studiorum dependatur. Caeterum suam majestatem sacratissimam ab eo, ut gymnasium Poseganum ejati franci­scanorum conventui concredatur, simpliciter praescindi, quoad gymnasia vero Zagrabiense et Varasdiense audito via consilii huius locumtenentialis regii Piaristarum provinciali ; ulteriorem propositionem super eo sibi ex­hiberi iussisse, quanam optima modalitate et quibus sumptibus, ac intra quäle temporjs spatium projectum de his gymnasiis Piaristis concredendis factam effectuari valeat ? Proinde consilio huic locumtenentiali regio penes remissionem acclusi, comitti, ut fine procurandi effectus benignae huius resolutionis congrua disponat, et altissime demandatam opinionem audito praevie provinciali Piaristarum, horsum depromat. — Datum Viennae die 5-a Április 1816. — Comes Franciscus Koháry mp., B. Josephus Püchler mp. Ad benignum etc. mandatum Josephus Nándory mp. 1 1 O . L. , H. T. Lit. Polit, ex 181 0 .

Next

/
Oldalképek
Tartalom