Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Győr, 1895

iS edere possit : ad glóriám imprimis Dei omnipotentis, deinde vero Catholicae quoque fidei profectum Regnique nostri Hungáriáé commodum, Collegium Societatis Jesu, quae nostris temporibus in erudienda juventute, cum circa religionem veram et Catholicam, tum etiam honesta literarum studia, summám facere dignoscitur diligentiam ; in praesidio nostro Jaurinensi ereximus et fundavimus ad rationem nostram certis domibus et ad aedifi­candum idoneis spatiis in praefato praesidio sitis : prima quidem domo a provido Thoma Stahel, cui ab oriente adjacet spatium, in quo olim egregii quondam Vincentii Gregoroczii domus exstructa fuisse dignoscitur ; Secunda, quae praedictae domui Stahel ab occidente adhaeret a provido Joanne Mereő, Tertia denique, quae secundae a parte occidentis contigua est, a Nobili Helena, filia egregii quondam Gregorii Grebechy, certorum peditum in dicto praesidio Jaurinensis Ductoris, consorte autem Joannis Dallos Vice-Comitis Comitatus Jaurinensis pro certis pecuniarum summis coemtis et comparatis praelibato quoque spatio domui memorati Thomae Stahel jam venditae ad orientem adjacente pro commodiori fabricae structura deposito tamen prius apud Magistratum pretio, quod jurati et periti aesti­matores justum decreverint, ut haeredibus aut successoribus, quibus nimirum, aut cuinam ex determinatione et edicto judicis sententiaque dein­ceps locus ille (siquidem in lite versatur acquisitio ejusdem fundi seu spatii) cessurus est, assignetur converso et deputato pro Ecclesia, Collegio et Scholis ibidem erigendis uti nimirum de commoda mansione, in erigendo templo, Collegio et Scholis ipsis provisum, existente, ejusdem Societatis Patres inibi jugiter Deo famulari ac erudiendae juventuti continuam operám dare possint et valeant ; praedicta domorum et spatiorum loca ad rationem nostram, uti praemissum est, coempta et comparata, memorato Collegio Societatis Jesu in praedicto praesidio nostro Jaurinensi per nos noviter fundato, erecto et constituto in perpetuum dedimus, donavimus et contu­limus. Ita et tali conditione, ut sufficientes Societatis illius viri religiosi in Collegio illo continuo resideant et, ea quae ad peragendum rite cultum divinum erudiendamque in pietate et honestis literis pubem pertineant, fideliter, diligenter et sollicite obeant : Imo damus, donamus, et conferimus jure perpetuo et irrevocabiliter cum omnibus iuribus et privilegiis, quibus antiqui possessores praefatarum domorum et spatii adjacentis usi sunt, aut uti potuerunt. Harum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo ut Rex Hungáriáé utimur est appensum, vigore et testimonio literarum. Datum per manus fidelis nostri nobis dilecti Reverendi Stephani Sennyei Episcopi Vacziensis Consiliari nostri et Aulae nostrae per Hungáriám Can­cellarii. In civitate Viennae Austriae die vigesima septima mensis Septembris, Anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo septimo Regnorum nostro­rum Romani nono, Hungáriáé etc. Látván a káptalan, hogy a házak s a velük szomszédos telek vissza­követeléséről ezután már szó sem lehet, egyezkedésre adta fejét, kárpót-

Next

/
Oldalképek
Tartalom