Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 19/1997 (Győr, 1997)
GYŐR MÚLTJA - Federmayer István: Újabb adalékok Révai Miklós győri éveihez
GYÓRI TAÑI II .MÁNY< )K Quos inter exstans Pastor amabilis, Fenglere Praesul! celsior emines; O mentium cultarum amator Praesidiumque, decusque nostrum! Qui collis alti in vértice pervigil, Qua puriorem Danubii alueum Róbeme nigrantis decolorant Luteolaeque Arabonis undue, Curam sagacem pectore prouido In magna late pascua porrigis, Ovesque palantes tueris, Et vigiles ovium Magistros, Sic munus ingens, quod Patriae Patrum Te praepotenti concilio inserit, Implere contenáis, probasque, Esse Tuis meritis tributum; Quae si omne magnum rodere pertinax Livor malignis morsibus adpetat, Nec me feris paréente jambis Atro hebetes vomet ore dentes: lllum frementem masada proteret Virtus Virorum, quos teneros fovens, Dum Martis in ludo politi Proficerent, Tua cura rexit; lllum Imperator grandia moliens Dudum repressit judicio gravi, Qui Te nec amplum, nec superbum Sanguine nóbilium Parentum, Sed mentis altae compotem, et impigrae Virtuti amicum, consilio, fide, Normaque subiectos regendi Conspicuum in solio locavit;