Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 19/1997 (Győr, 1997)
GYŐR MÚLTJA - Federmayer István: Újabb adalékok Révai Miklós győri éveihez
Requiro simul Dominum Halper, ut earn molestiam patienter ferat, quod ex eius culinula fornax altera Scholae Graphidis in hyeme calefieri debeat. 2. Pro residuis 20 florenis, ex 50 florenis titulo hospitii decretis, peto humillime et porro beneficium ligni, quod Amplissimus Magistrates mihi iam per duos annos dare dignabatur sub communi nomine et ad communem rationem Scholae Graphidis imputatum. Cum vero ob separatum hospitium et lignum hoc separari debeat, supplico pro eo: ut separati huius ligni orgyae certo numero gratiose determinentur: ex duro nempe ligno quatuor orgyae, si vero id molle fuerit, ut est communiter, minimum sex orgyae ex hoc molli mihi obtingant. 3. Curator, ut est Amplissimi Magistratus Ordinatio Anno 1787 die 14 Decembris super eo facta, non modo et porro praestet calefactionem hyemalem, sed etiam munditiam Scholae, pariter et aquam necessariam, et amilum pro extendenda charta curet: a quo onere hue usque meo favore dispensabatur, quia id fieri per meam familiam ordinabam. Pro quo a Discipulis singulis exiget menstrue, qui duas horas frequentant, unum grossum, qui unam solum, saltern unam polturam: a sodalibus aeque grossum. Tyrones erant a simili solutione liberi. Munditiae cura in his consistit: ut Schola qualibet septimana bis, die Martis, et die Sabbathi everratur tota, et considentes pulveres detergantur: aqua in patina loteria congregata quotidie effundatur, recens quotidie in destinatis amphoris adferatur, mensa loteria quotidie abstergatur. 4. Vile est, sed necessarium tarnen, quod praeterea adiicio: ut cum Discipuli Scholae Graphidis hue usque loco communi ad necessitatem peragendam mihi destinato sint usi, ne inposterum ob hoc etiam aliquid molestiae exoriatur, locus aliquis pro eadem necessitate et porro iis pateat. 5. Deprecor demum humillime curam Instrumentorum, inprimis vero exactionem taxae pro usu Instrumentorum: cum huiusmodi exactio mihi sit odiosa, et hac tenus vel taxae ordinatione semper damnum habuerim, quod earn multi Discipuli non praestiterint, et adolescentem, quem ad extradanda et recipienda Instrumenta constitui, solvere debuerim, praeter id, quod in reparanda et mundanda Instrumenta expendi. Ego solus vix sufficio ad Institutionen! ex munere dandam, quia Discipulorum diversitate, et eo etiam valde distrahor, quod Discipuli omnes eodem tempore nec adveniant, nec abeant: multi primam horam servant, multi secundam. Hoc ipsum turbat etiam adolescentem ad Instrumenta extradanda et recipienda constitutum, qui propterea avocatur a suo labore, et hanc iactaturam temporis et progressus sui sine solutione ferre non potuit. 6. Constituendum esset aliquid etiam de Incremento Originalium systematice elaborandorum ex Ordinatione Altissima: ut si aliquando successor etiam debilior esset, adparatus huius ordine veram methodum sequi, et optatum Iuventutis progressum curare possit. Haec ego omnia gratuito praestare nequeo: quia