Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 17/1996 (Győr, 1996)

Federmayer István: Adalékok Révai Miklós győri éveihez

At, qui praecipue essent ceteris praeferendi, hoc itidem a Membris Magnificis, et Membris Meritissimis, dependeret. Quilibet Auctor posset nomen suum, charta etiam quadrupliciter sumta, sigillo quopiam sibi vni noto ita munitum, Scripto suo, filo aliquo sérico adnectere: vt ipsos quoque Arbitros lateret. Pro quo autem fere tempore deberent eiusmodi elucubrationes submitti: id iam semper certo praefigeretur: cum nimirum spes esse posset quam frequentissimum Congressum celebrandi. Ad non nullos tarnen Socios, qui adesse non possent, et quorum tarnen maior esset auctoritas, cogeremur eiusmodi opus transmitiere pro eorum iudicio explorando. Quare in hoc casu, quem tarnen cuperemus esse rarissimum, ordine illud Opus mitteretur ab vno ad alterum, iudicio vero nunquam communicator sed, vt quis illud vitro promoveret, illico Scripti titulo, et signo proprio emblemático, vel symbolico, quale nimirum quisque Auctor suo arbitrio adderet, ad peculiarem chartam in frontem pósito, iudicium suum depromtum recta ad Secretarium mitteret. Vltimus tandem ipsam etiam elucubrationem adderet. Curandum autem esset, vt haec transmissio, ab vno Arbitro ad alterum facienda, sumtibus fieret quam modicissimis: siquidem Societatis prouentum, praesertim initio, admodum imminuere non possemus. Optime quisque pro sua prudentia commodae cuidam occasioni committeret. Atque isthic iam in Congressu nostro Solemni, collatis iudiciis, in tribus demum máxime eminentibus sigillum rumperetur: vt cuilibet Auetori competens proemium cum encomio publico deferri posset. Deinde editis eorum Scriptis, singuli etiam ex Lucro Typographico partem caperent, prout eiusmodi Opera distraherentur. Si praeterea essent aliqui, qui quam proxime accederent, etiam eorum nomina detegerentur: vt saltern digna laudatione frui valerent. Reiectorum autem nomina, in praesentia omnium Sociorum, qui in illo Congressu adessent, comburerentur: vt essent testes, ea omnino nemini visa fuisse, itaque debiliorum fama, et existimatio integra maneret. Vt autem hoc arbitrium eo celerius finem obtineret, consultius esset pro iis Iudicibus, qui adesse non possent, exemplaria pluries describere, ac, distantiarum bona ratione habita, diligenter addere, a quo Arbitro ad quem alterum mitte­rentur. Sed cum pendente nomine occulto vnum solum pararetur, quod fide integra pro Congressu seruaretur. In ceteris sufficeret eadem solum inscriptione vel symbolica, vel emblemática vti. Si in numero Concurrentium aliqui etiam ex Membris Meritissimis essent futuri: per se intelligeretur: eos de proprio suo Opere non esse iudicium laturos. Membra vero Magnifica et hie solum pro gloria concertarent. Deinde si et illud fortasse fieret, vt praeter hoc nostrum proemium, quidam Magnates, suo motu proprio, aliquod opus cum proemio proponerent: cuius rei exemplum etiam a Russis recentissime factum est: hos Societas quam humillime requireret, vt huius rei tractatio nobis committeretur, iisdem tarnen

Next

/
Oldalképek
Tartalom