Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 17/1996 (Győr, 1996)
Federmayer István: Adalékok Révai Miklós győri éveihez
Jam qui proprie Membra essent huius Societatis Culturae Linguae Hungaricae, eorum triplex esset diuisio. I. Isthic ii primi essent, quos vel clari natales, vel fortuna illustris eo loco posuit, vt nullo subsidio egeant, ac per se, vnice amore Patriae, iam edito aliquo opere insigni Hungaricam linguam promouerunt. Qui si ad nos accédèrent, Societati Nostrae splendorem adderent, nobisque titulo honorifico vocarentur: Societatis Culturae Linguae Membra Magnifica: Hungarice: A' Magyar Nyelv míveló Társaságnak Nagyságos Tagjai. Ex horum numero quotannis vnus ceterorum suffragiis deligeretur: qui Praesidis muñere fungeretur, praesertim in Congressibus nostris Litterariis. Hos sequeretur Societatis Culturae Linguae Hungaricae Secretarius: Hungarice: A' Magyar Nyelv míveló Társaságnak Titkosa. Atque hie perpetuus esset: praeterque alia negotia litteraria, Noualia quoque scriberet, ac praecipue dirigeret: Typographiam, Bibliothecamque curaret: et Societatis prouentus perciperet, ac distribueret. Ego, quia et Noua iam scribo, et hoc Institutum primus omnium proiecto, hunc honorem mihi retinerem, cum ea potestate, vt, cum decederem, pro vltimo solatio, quern vellem, eum Successorem denominare possem. Post hunc demum, si Deus tan tarn huic Societati durationem esset daturus, ipsa ea Membra, de quibus illico loquar, haberent ius eligendi vnum ex suo gremio Virum quam aptissimum. II. Secundo loco ii ponerentur, qui, módica fortuna praediti, tarnen in Lingua Patria illustranda, augenda, et promouenda iam insigniter elaborarunt, suntque egregie promeriti, vt, partim proemium quoddam capiant laborum, partim subsidio quodam subleuentur ad alia quoque porro audenda. Atque hi essent ii Socii, qui, vt iam superius attigi, de prouentibus Societatis participarent. Hi initio fortasse triginta esse possent, vocarenturque proprio titulo: Societatis Culturae Linguae Hungaricae Membra Meritissima: Hungarice: A' Magyar Nyelv míveló Társaságnak Érdemes Tagjai. III. Tandem illi sequerentur tertio loco, qui, pariter módica facúltate pollentes, tarnen de Lingua Patria insigni aliquo Opere edito praeclare mererentur: et, quia priorum numerum excédèrent, praenotarentur ad accipiendum Societatis beneficium, vt primum aliquis ex iis superioribus decederet: quam vacationem Secretarius semper mature promulgar et. Horum amplior esse posset numerus, ñeque senii haberetur inter eos ratio, vt inter Membra Meritissima, sed factorum in excolenda Lingua Patria laborum