Győri Tanulmányok - Tudományos Szemle 17/1996 (Győr, 1996)

Federmayer István: Adalékok Révai Miklós győri éveihez

SO CI ET ATIS CULTURAE LINGUAE HUNGARICAE VTILITAS. Ac principio, vt de vtilitate loquar, quae ex hac Societate Culturae Linguae Hungaricae emanaret: ista quidem homini, rem diligentius perpendenti, illico obiieitur esse quam latissime patens. Nam, sine dubio, in earn rempublicam vtilitas redundat multo amplior: in qua Scientiae, Artesque omnes, non abditae, non penes aliquot homines sitae sunt; sed patent ciuibus singulis, et sunt quodammodo communes, propriae, domesticaeque. Praeclare ista in oculis posita esse videbimus: vt primum, et omnium retro aetatum florentissimas respublicas intuiti fuerimus; et ea, quae nunc fiunt apud Anglos, Gallos, Italos, multoque proximius apud Germanos. Sed mirum id est, quomodo apud omnes nationes Scientiae, Artesque, semper peregrinae fuerint, neque intimius adoptatae; quousque peregrina aliqua lingua proponebantur. Quamquam in promtu est huius rei ratio. Peregrina ea lingua, quae veluti pro instrumento adhibita est ad Scientias, Artesque communicandas, erat antea ediscenda. Quae res cum est natura sua semper salebrosa: necesse fuerat homines iam in ipso aditu adhaesisse, plerosque etiam deterritos coeptum conatum interrupisse: itaque Scientiae, Artesque fere omnes, ob id reuera semper pro rebus peregrinis habebantur ab hominum parte potissima: vtut fuerint ex iis, qui viuidiore sciendi auiditate abrepti hos obices perfregerint, superarintque. Atque his plerumque debet quaelibet gens suam felicitatem, quam deinde successu temporis adepta est. Nam isti, cum ipsi suo etiam periculo admodum sunt experti: impeditiorem hanc esse ambagem, in Scientiis, Artibusque edi­scendis, peregrina lingua vti: rei compendium primi facere sunt conati, linguaque patria domestici coeperunt esse Magistri, dum denique sensim omnes etiam Scientiae, Artesque, propriae, domesticaeque factae sunt. Et res certissima est, quamlibet nationem, non peregrina, sed sua lingua patria perfecte doctam effici. Linguam Aegyptiorum egregie loquebatur Pythagoras, ceterique Philosophi, qui ad hanc gentem adibant discendi gratia: at nulla adhuc fuerat apud Graecos propria, domesticaque Sapientia: quousque demum patria eorum lingua non fuit domi altius prouecta. Romani indem multi eleganter Graece loquebantur: verum Romanam Sapientiam in Seneca demum, in Epicteto, Plinio, Cicerone, ceterisque Latii Scriptoribus admiramur. Angli, Galli, Itali, Germani, iam dudum est, quod Hebraice, Graece, Latineque docti sint: verum recentiore demum tempore propriam coeperunt, domesticamque habere Eruditionem, cum tanto eo non modo splendore, sed vtilitate quoque ingenti: quantam cum admiramur, sane incitari debemus, vt etiam aemulemur. Habemus equidem iam dudum nos quoque Viros Hebraice, Graece, praeeipue autem Latine doctos. Recentiore aetate, Anglica etiam, ac potissimum Gallica et lingua, et eruditione, magna nostrorum pars est insigniter exculta. Profecto praeterea et saluberrimae, et frequentissimae sunt in Regno nostro impensis

Next

/
Oldalképek
Tartalom